Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

eadem  Die  10  novembris

Pro

Ss.  tryphone,  respicio

et  nympha  Virgine

martyribus

   Introitus  

Ps. 33, 18

 

C

lamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos : et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. Ps. ibid., 2. Benedícam Dóminum in omni témpore : semper laus ejus in ore meo. V/. Glória Patri. Clamavérunt.

Oratio

F

ac nos, quaésumus, Dómine, sanctórum Mártyrum tuórum Tryphónis, Respícii et Nymphæ semper festa sectári : quorum suffrágiis, protectiónis tuæ dona sentiámus. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Romános           Rom. 8, 18-23

F

ratres : Exístimo quod non sunt condígnæ passiónes hujus témporis ad futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis. Nam exspectátio creatúræ, revelatiónem filiórum Dei exspéctat. Vanitáti enim creatúra subjécta est, non volens, sed propter eum, qui subjécit eam in spe : quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis, in libertátem glóriæ filiórum Dei. Scimus enim, quod omnis creatúra ingemíscit et párturit usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nos ipsi primítias spíritus habéntes : et ipsi intra nos gémimus adoptiónem filiórum Dei exspectántes, redemptiónem córporis nostri : in Christo Jesu, Dómino nostro.

Graduale. Ps. 78, 10 et 2. Víndica, Dómine, sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est. V/. Posuérunt mortália servórum tuórum escas volatílibus cæli : carnes Sanctórum tuórum béstiis terræ.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 115, 15. Pretiósa in conspéctu Dómini mors Sanctórum ejus. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam                Luc. 12, 1-8

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur : neque abscónditum, quod non sciátur. Quóniam, quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicántur : et quod in aurem locúti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amícis meis : Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis, quem timeátis : timéte eum, qui, postquam occíderit, habet potestátem míttere in gehénnam. Ita dico vobis : hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére : multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis : Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei.

Offertorium. Ps. 31, 11. Lætámini in Dómino et exsultáte, justi : et gloriámini, omnes recti corde.

Secreta

M

únera tibi, Dómine, nostræ devotiónis offérimus : quæ et pro tuórum tibi grata sint honóre justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur. Per Dóminum.

Communio. Matth. 12, 50. Quicúmque fécerit voluntátem Patris mei, qui in cælis est : ipse meus frater et soror et mater est, dicit Dóminus.

Postcommunio

P

ræsta nobis, quaésumus, Dómine : intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Tryphóne, Respício et Nympha; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus. Per Dóminum.

_______________

 

 

IN FESTO OMNIUM SANCTORUM | In Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum | S. Caroli Ep. et Conf. | Pro Ss. Vitale et Agricola Mm. | Octava Omnium Sanctorum | Pro Ss. Quatuor Coronatis Mm. | In Dedicatione Archibasilicæ Ssmi Salvatoris | Pro S. Theodoro Mart. | S. Andreæ Avellini Conf. | Pro Ss. Tryphone, Respicio et Nimpha Virgine Mm. | S. Martini Ep. et Conf. | Pro S. Menna Mart. | S. Martini I Pp. et Mart. | S. Didaci Conf. | S. Josaphat Ep. et Mart. | S. Alberti Magni Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Gertrudis Virg. | S. Gregorii Thaumaturgi Ep. et Conf. | In Dedicatione Basilicarum Ss. Petri et Pauli App. | S. Elisabeth Vid. | Pro S. Pontiano Pp. et Mart. | S. Felicis de Valois Conf. | In Præsentatione B. Mariæ Virg. | S. Cæciliæ Virg. et Mart. | S. Clementis I Pp. et Mart. | Pro S. Felicitate Mart. | S. Joannis a Cruce Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Chrysogono Mart. | S. Catharinæ Virg. et Mart. | S. Silvestri Abb. | Pro S. Petro Alexandrino Ep. et Mart.

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve