Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Die  11  decembris

SANCTI    DAMASI   I

PAPÆ  ET  CONF.

Semiduplex

   Introitus  

Joann. 21, 15-17

 

S

i díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. Ps. 29, 1. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me. V/. Glória Patri. Si díligis.

Oratio

G

regem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde : et, per beátum Dámasum, Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Octavæ Conceptionis immaculatæ :

Oratio

D

eus, qui per immaculátam Vírginis Conceptiónem dignum Fílio tuo habitáculum præparásti : quaésumus; ut, qui ex morte ejúsdem Filii tui prævísa eam ab omni labe præservásti, nos quoque mundos ejus intercessióne ad te perveníre concédas. (Per eúndem Dóminum.)

Deinde fit Commemoratio Feriæ supra.

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
I Petr. 5, 1-4 et 10-11

C

aríssimi : Senióres, qui in vobis sunt, obsécro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor : páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum appáruerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in saécula sæculórum. Amen.

Graduale. Ps. 106, 32, 31. Exáltent eum in Ecclésia plebis : et in cáthedra seniórum laudent eum. V/. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus; et mirabília ejus fíliis hóminum.

Allelúja, allelúja. V/. Matth. 16, 18. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum       Matth. 16, 13-19

I

n illo témpore : Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens : Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt : Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, alii vero Jeremíam aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus : Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit : Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei : Beátus es, Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cælórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cælis : et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis.  

Credo, ratione Octavæ.

Offertorium. Jerem. 1, 9-10. Ecce, dedi verba mea in ore tuo : ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes.

Secreta

O

blátis munéribus, quaésumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina : ut, et gregis tui profíciat ubique succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Pro Octava Conceptionis immaculatæ    Secreta

S

alutárem hóstiam, quam in sollemnitáte immaculátæ Conceptiónis beátæ Vírginis Maríæ tibi, Dómine, offérimus, súscipe et præsta : ut, sicut illam tua grátia præveniénte ab omni labe immúnem profitémur; ita ejus intercessióne a culpis ómnibus liberémur. (Per Dóminum.)

Deinde Commemoratio Feriæ supra.

Præfatio de Apostolis.

Communio. Matth. 16, 18. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.

Postcommunio

R

efectióne sancta enutrítam gubérna, quaésumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam : ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.

Pro Octava Conceptionis immaculatæ                            Postcommunio

S

acraménta quæ súmpsimus, Dómine, Deus noster : illíus in nobis culpæ vúlnera réparent; a qua immaculátam beátæ Maríæ Conceptiónem singuláriter præservásti. (Per Dóminum.)

Deinde Commemoratio Feriæ supra.

_______________

 

Die 28 Novembris | In Vigilia S. Andreæ Apostoli | Pro S. Saturnino Mart. | S. Andreæ Apostoli | Die 1 Decembris | S. Bibianæ Virg. et Mart. | S. Francisci Xaverii Conf. | S. Petri Chrysologi Ep. Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Barbara Virg. et Mart. | Pro S. Sabba Abbate | S. Nicolai Ep. et Conf. | S. Ambrosii Ep. Conf. et Eccl. Doct. | In Vigilia Concept. Immaculatæ B. M. V. | IN CONCEPTIONE IMMACULATA B. M. V. | Pro S. Melchiade Papa et Mart. | S. Damasi Papæ et Conf. | S. Luciæ Virg. et Mart. | Die 14 Decembris | In Octava Concept. Immaculatæ B. M. V. | S. Eusebii Ep. et Mart. | Die 19 Decembris | In Vigilia S. Thomæ Apostoli | S. Thomæ Apostoli

_______________

 

Missa usq. ad Decr. 9 Jan. 1942

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve