Missale Romanum >  Proprium de Sanctis > Festa Junii > S. Barnabæ Apostoli

 

 

S. Margaritæ Reginæ Vid.

 

Die  11  JUNii

SANCTI  BARNABÆ

apostoli

Duplex  majus

Extra Tempus Paschale :

Introitus                                              Ps. 138, 17

M


ihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus : nimis confórtátus est principátus eórum. Ps. ibid., 1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me : tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. V). Glória Patri. Mihi autem.

Oratio

D

eus, qui nos beáti Bárnabæ Apóstoli tui méritis et intercessióne lætíficas : concéde propítius; ut, qui tua per eum benefícia póscimus, dono tuæ grátiæ consequámur. Per Dóminum.

Léctio Actuum Apostolórum
Act 11, 21-26; 13, 1-3

I

n diébus illis : Multus numerus credéntium Antiochíæ convérsus est ad Dóminum. Pervénit autem sermo ad aures ecclésiæ, quæ erat Jerosólymis, super istis : et misérunt Bárnabam usque ad Antiochíam. Qui cum pervenísset et vidísset grátiam Dei, gavísus est : et hortabátur omnes in propósito cordis permanére in Dómino : quia erat vir bonus, et plenus Spíritu Sancto et fide. Et appósita est multa turba Dómino. Proféctus est autem Bárnabas Tarsum, ut quaéreret Saulum : quem cum invenísset, perdúxit Antiochíam. Et annum totum conversáti sunt ibi in ecclésia : et docuérunt turbam multam, ita ut cognominaréntur primum Antiochíæ discípuli Christiáni. Erant autem in ecclésia, quæ erat Antiochíæ, prophétæ et doctóres, in quibus Bárnabas, et Simon qui vocabátur Niger, et Lúcius Cyrenénsis, et Mánahen qui erat Heródis Tetrárchæ collactáneus, et Saulus. Ministrántibus autem illis Dómino et jejunántibus, dixit illis Spíritus Sanctus : Segregáte mihi Saulum et Bárnabam in opus, ad quod assúmpsi eos. Tunc jejunántes et orantes imponentésque eis manus, dimisérunt illos.

Graduale. Ps. 18. 5 et 2. In omnem terram exívit sonus eórum : et in fines orbis terræ verba eórum. V). Cæli enárrant glóriam Dei : et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.

Allelúja, allelúja. V). Joann. 15, 16. Ego vos elégi de mundo, ut eátis et fructum afferátis : et fructus vester maneat. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum              Matth. 10, 16-22

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Ecce, ego mitto vos sicut oves in médio lupórum. Estóte ergo prudéntes sicut serpéntes, et símplices sicut colúmbae. Cavéte autem ab homínibus. Tradent enim vos in concíliis, et in synagógis suis flagellábunt vos : et ad praésides et ad reges ducémini propter me in testimónium illis et géntibus. Cum autem tradent vos, nolíte cogitáre, quómodo aut quid loquámini : dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini. Non enim vos estis, qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater fílium : et insúrgent fílii in paréntes, et morte eos affícient : et éritis ódio ómnibus propter nomen meum : qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.                                                        Vangelo

Credo.

Offertorium. Ps. 44, 17-18. Constítues eos príncipes super omnem terram : mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progénie et generatióne.

Secreta

M

únera, Dómine, obláta sanctífica, et, intercedénte beáto Bárnaba Apostolo tuo, nos per hæc a peccatórum nostrórum máculis emúnda. Per Dóminum.

Præfatio de Apostolis. []

Communio. Matth. 19, 28. Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.

Postcommunio

S

úpplices te rogámus, omnípotens Deus : ut, quos tuis réficis sacraméntis, intercedénte beáto Bárnaba Apóstolo tuo, tibi étiam plácitis móribus dignánter tríbuas deservíre. Per Dóminum.

Tempore Paschali Missa Protexísti, de Communi Martyrum 1° loco infra [↓],  cum Orationibus, Epistola et Evangelio, ut supra.

 

S. Joannis a S. Facundo Conf.

Ordo Missae

Canon Missae

Ad principium


Scribe | Ad paginam principalem


© 2001 - 2012  Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.