Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Die  11  novembris

Sancti   martini

ep.  et  conf.

Duplex

   Introitus  

Eccli. 45, 30

 

S

tátuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum  : ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. Ps. 131, 1. Meménto, Dómine, David  : et omnis mansuetúdinis ejus.  V/. Glória Patri. Státuit ei.

Oratio

D

eus, qui cónspicis, quia ex nulla nostra virtúte subsístimus: concéde propítius; ut, intercessióne beáti Martíni Confessóris tui atque Pontíficis, contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Mennæ Mart.:

Oratio

P

ræsta, quaésumus, omnípotens Deus : ut, qui beáti Mennæ Mártyris tui natalítia cólimus, intercessióne ejus, in tui nóminis amóre roborémur. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli. 44, 16-27; 45, 3-20

E

cce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus  : et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis  : conservávit illi misericórdiam suam  : et invénit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum  : et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum  : et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.

Graduale. Eccli. 44, 16. Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. V/. Ibid., 20. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.

Allelúja, allelúja. V/. Beátus vir, sanctus Martínus, urbis Turónis Epíscopus, requiévit: quem suscéperunt Angeli atque Archángeli, Throni, Dominatiónes et Virtútes. Allelúja.

In Missis votivis Tempore Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. V/. Beátus vir, sanctus Martínus, urbis Turónis Epíscopus, requiévit: quem suscéperunt Angeli atque Archángeli, Throni, Dominatiónes et Virtútes. Allelúja. V/. Hic est sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam              Luc. 11, 33-36

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Nemo lucérnam accéndit, et in abscóndito ponit, neque sub módio : sed supra candelábrum, ut, qui ingrediúntur, lumen vídeant. Lucérna córporis tui est óculus tuus. Si óculus tuus fúerit simplex, totum corpus tuum lúcidum erit : si autem nequam fúerit, étiam corpus tuum tenebrósum erit. Vide ergo, ne lumen, quod in te est, ténebræ sint. Si ergo corpus tuum totum lúcidum fúerit, non habens áliquam partem tenebrárum, erit lúcidum totum, et sicut lucérna fulgóris illuminábit te.

Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso : et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.

Secreta

S

anctífica, quaésumus, Dómine Deus, hæc múnera, quæ in sollemnitáte sancti Antístitis tui Martíni offérimus : ut per ea vita nostra inter advérsa et próspera ubíque dirigátur. Per Dóminum.

Pro S. Menna                              Secreta

M

unéribus nostris, quaésumus, Dómine, precibúsque suscéptis : et cæléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.

Communio. Matth. 24, 46-47. Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem : amen dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum.

Postcommunio

P

ræsta, quaésumus, Dómine, Deus noster : ut, quorum festivitáte votíva sunt sacraménta, eórum intercessióne salutária nobis reddántur. Per Dóminum.

Pro S. Menna                          Postcommunio

D

a, quaésumus, Dómine, Deus noster : ut, sicut tuórum commemoratióne Sanctórum temporáli gratulámur offício; ita perpétuo lætémur aspéctu. Per Dóminum.

_______________

 

IN FESTO OMNIUM SANCTORUM | In Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum | S. Caroli Ep. et Conf. | Pro Ss. Vitale et Agricola Mm. | Octava Omnium Sanctorum | Pro Ss. Quatuor Coronatis Mm. | In Dedicatione Archibasilicæ Ssmi Salvatoris | Pro S. Theodoro Mart. | S. Andreæ Avellini Conf. | Pro Ss. Tryphone, Respicio et Nimpha Virgine Mm. | S. Martini Ep. et Conf. | Pro S. Menna Mart. | S. Martini I Pp. et Mart. | S. Didaci Conf. | S. Josaphat Ep. et Mart. | S. Alberti Magni Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Gertrudis Virg. | S. Gregorii Thaumaturgi Ep. et Conf. | In Dedicatione Basilicarum Ss. Petri et Pauli App. | S. Elisabeth Vid. | Pro S. Pontiano Pp. et Mart. | S. Felicis de Valois Conf. | In Præsentatione B. Mariæ Virg. | S. Cæciliæ Virg. et Mart. | S. Clementis I Pp. et Mart. | Pro S. Felicitate Mart. | S. Joannis a Cruce Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Chrysogono Mart. | S. Catharinæ Virg. et Mart. | S. Silvestri Abb. | Pro S. Petro Alexandrino Ep. et Mart.

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve