Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

eadem  Die  12  JUNii

Pro Ss.  BASILIDE,  CYRINO

NABORE  et  NAZARIO

martyribus

Extra Tempus Paschale :

   Introitus  

Ps. 78, 11, 12 et 10

 

I

ntret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum : redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum : víndica sánguinem Sanctórum tuórum, qui effúsus est. Ps. ibid., 1. Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam : polluérunt templum sanctum tuum : posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam. V/. Glória Patri. Intret.

Oratio

S

anctórum Mártyrum tuórum Basílidis, Gyrini, Naboris atque Nazárii, quaésumus, Dómine, natalítia nobis votíva respléndeant : et, quod illis cóntulit excelléntia sempitérna, frúctibus nostræ devotiónis accréscat. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Hebraéos      Hebr. 10, 32-38

F

ratres : Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti, magnum certámen sustinuístis passiónum : et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti : in áltero autem sócii táliter conversántium effecti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habére meliórem et manéntem substántiam. Nolíte ítaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est : ut voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.

Graduale. Ps. 78, 10 et 2. Víndica, Dómine, sánguinem sanctórum tuórum, qui effúsus est. V/. Posuérunt mortália servórum tuórum escas volatílibus cæli : carnes Sanctórum tuórum béstiis terræ.

Allelúja, allelúja. V/. Eccli. 44, 14. Córpora sanctórum in pace sepúlta sunt, et nómina eórum vivent in generatiónem et generatiónem. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum          Matth. 24, 3-13

I

n illo témpore : Sedénte Jesu super montem Olivéti, accessérunt ad eum discípuli secréto, dicéntes : Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum advéntus tui et consummatiónis saéculi? Et respóndens Jesus, dixit eis : Vidéte ne quis vos sedúcat. Multi enim vénient in nómine meo, dicéntes : Ego sum Christus : et multos sedúcent. Auditúri enim estis prœlia et opiniónes prœliórum. Vidéte ne turbémini. Opórtet enim hæc fíeri, sed nondum est finis. Consúrget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestiléntiæ, et fames, et terræmótus per loca. Hæc autem ómnia inítia sunt dolórum. Tunc tradent vos in tribulatiónem, et occídent vos : et éritis ódio ómnibus géntibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabúntur multi et ínvicem tradent, et ódio habébunt ínvicem. Et multi pseudoprophétæ surgent, et sedúcent multos. Et quóniam abundávit iníquitas, refrigéscet cáritas multórum. Qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.

Offertorium. Ps. 149, 5-6. Exsultábunt sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis : exaltatiónes Dei in fáucibus eórum.

Secreta

P

ro sanctórum tuórum Basílidis, Cyrini, Nabóris atque Nazárii sánguine venerándo, hóstias tibi. Dómine, sollémniter immolámus, tua mirabília pertractántes : per quem talis est perfécta victória. Per Dóminum.

Communio. Ps. 78, 2 et 11. Posuérunt mortália servórum tuórum, Dómine, escas volatílibus cæli, carnes sanctórum tuórum béstiis terræ : secúndum magnitúdinem bráchii tui pósside fílios morte punitórum.

Postcommunio

S

emper, Dómine, sanctórum Martyrum tuórum Basílidis, Cyríni, Nabóris atque Nazárii sollémnia celebrántes : præsta, quaésumus; ut eórum patrocínia júgiter sentiámus. Per Dóminum.

Tempore Paschali Missa Sancti tui, de Communi Martyrum 2° loco infra, cum Orationibus ut in Missa præcedenti.

_______________

 

Ss. Marcellini, Petri atque Erasmi Ep., Mm. | S. Francisci Caracciolo Conf. | S. Bonifatii Ep. et Mart. | S. Norberti Ep. et Conf. | Ss. Primi et Feliciani Mm. | S. Margaritæ Reginæ Vid. | S. Barnabæ Ap. | S. Joannis a S. Facundo Conf. | Pro Ss. Basilide, Cyrino, Nabore et Nazario Mm. | S. Antonii a Padua Conf. et Eccl. Doct. | S. Basilii Magni Ep. Conf. et Eccl. Doct. | Ss. Viti, Modesti atque Crescentiæ Mm. | S. Ephræm Syri Diac., Conf. et Eccl. Doct. | Pro Ss. Marco et Marcelliano Mm. | S. Julianæ de Falconeriis Virg. | S. Silverii Papæ et Mart. | S. Aloisii Gonzagæ Conf. | S. Paulini Ep. et Conf. | In Vigilia Nativitatis S. Joannis Baptistæ | IN Nativitate S. Joannis Baptistæ | S. Gulielmi Abb. | Ss. Joannis et Pauli Mm. | Die 27 Junii | S. Irenæi Ep. et Mart. | In Vigilia Ss. Petri et Pauli App. | Ss. Petri et Pauli App. | Commemoratio S. Pauli Ap.

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve