Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

die  12  junii

S.  JOANNIS  A  S.  FACUNDO

confESSORIS

Duplex

Missa Os justi, de Communi Confessoris non Pontificis 1° loco infra, præter Orationem sequentem :

Oratio

D

eus, auctor pacis et amátor caritátis, qui beátum Joánnem Confessórem tuum mirífica dissidéntes componéndi grátia decorásti : ejus méritis et intercessióne concéde; ut, in tua caritáte firmáti, nullis a te tentatiónibus separémur. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Ss. Basilidis, Cyrini, Naboris et Nazarii Mm. :

Oratio

S

anctórum Mártyrum tuórum Basílidis, Gyrini, Naboris atque Nazárii, quaésumus, Dómine, natalítia nobis votíva respléndeant : et, quod illis cóntulit excelléntia sempitérna, frúctibus nostræ devotiónis accréscat. Per Dóminum.

Secreta *

L

audis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum : quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Dóminum.

Pro Ss. Basilide, Cyrino, Nabore
et Nazario                              Secreta

P

ro sanctórum tuórum Basílidis, Cyrini, Nabóris atque Nazárii sánguine venerándo, hóstias tibi. Dómine, sollémniter immolámus, tua mirabília pertractántes : per quem talis est perfécta victória. Per Dóminum.

Postcommunio *

R

efécti cibo potúque cælésti, Deus noster, te súpplices exorámus : ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.

Pro Ss. Basilide, Cyrino, Nabore
et Nazario                         Postcommunio

S

emper, Dómine, sanctórum Martyrum tuórum Basílidis, Cyríni, Nabóris atque Nazárii sollémnia celebrántes : præsta, quaésumus; ut eórum patrocínia júgiter sentiámus. Per Dóminum.

_______________

 

Ss. Marcellini, Petri atque Erasmi Ep., Mm. | S. Francisci Caracciolo Conf. | S. Bonifatii Ep. et Mart. | S. Norberti Ep. et Conf. | Ss. Primi et Feliciani Mm. | S. Margaritæ Reginæ Vid. | S. Barnabæ Ap. | S. Joannis a S. Facundo Conf. | Pro Ss. Basilide, Cyrino, Nabore et Nazario Mm. | S. Antonii a Padua Conf. et Eccl. Doct. | S. Basilii Magni Ep. Conf. et Eccl. Doct. | Ss. Viti, Modesti atque Crescentiæ Mm. | S. Ephræm Syri Diac., Conf. et Eccl. Doct. | Pro Ss. Marco et Marcelliano Mm. | S. Julianæ de Falconeriis Virg. | S. Silverii Papæ et Mart. | S. Aloisii Gonzagæ Conf. | S. Paulini Ep. et Conf. | In Vigilia Nativitatis S. Joannis Baptistæ | IN Nativitate S. Joannis Baptistæ | S. Gulielmi Abb. | Ss. Joannis et Pauli Mm. | Die 27 Junii | S. Irenæi Ep. et Mart. | In Vigilia Ss. Petri et Pauli App. | Ss. Petri et Pauli App. | Commemoratio S. Pauli Ap.

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve