Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Die  13  aprilis

sAncti   hermenegildi

martyris

Semiduplex

Extra Tempus Paschale, Missa In virtúte, de Communi unius Martyris 3° loco infra.

Tempore autem Paschali, Missa Protexísti, de Communi Martyrum  1° loco infra.

Et, sive extra Tempus Paschale, sive Tempore Paschali, dicuntur Orationes et Evangelium ut infra :

Oratio

D

eus, qui beátum Hermenegíldum Mártyrem tuum cælésti regno terrénum postpónere docuísti : da, quaésumus, nobis; ejus exémplo cadúca despícere atque ætérna sectári. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ in Missis non conventualibus.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam
             Luc. 14, 26-33

I

n illo témpore : Dixit Jesus turbis : Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxórem, et fílios, et fratres, et soróres, adhuc autem et ánimam suam, non potest meus esse discípulus. Et qui non bájulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discípulus. Quis enim ex vobis volens turrim ædificáre, non prius sedens cómputat sumptus, qui necessárii sunt, si hábeat ad perficiéndum; ne, posteáquam posúerit fundaméntum, et non potúerit perfícere, omnes, qui vident, incípiant illúdere ei, dicéntes : Quia hic homo cœpit ædificáre, et non pótuit consummáre? Aut quis rex itúrus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem mílibus occúrrere ei, qui cum vigínti mílibus venit ad se? Alióquin, adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens, rogat ea, quæ pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renúntiat ómnibus, quæ póssidet, non potest meus esse discípulus.

Secreta *

M

unéribus nostris, quaésumus, Dómine, precibúsque suscéptis : et cæléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ, ut supra.

Postcommunio *

D

a, quaésumus, Dómine, Deus noster : ut, sicut tuórum commemoratióne Sanctórum temporáli gratulámur offício; ita perpétuo lætémur aspéctu. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ, ut supra; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.

_______________

 

S. Francisci de Paula Conf. | S. Isidori Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Vincentii Ferrerii Conf. | S. Leonis I Papæ, Conf. et Eccl. Doct. | S. Hermenegildi Mart. |  S. Justini Mart. | Pro Ss. Tiburtio, Valeriano et Maximo Mm. | S. Aniceti Papæ et Mart. |  S. Anselmi Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Soteris et Caji Pp. et Mm. | S. Georgii Mart. | S. Fidelis a Sigmaringa Mart. | S. Marci Ev. | Ss. Cleti et Marcellini Pp. et Mm. | S. Petri Canisii Conf. et Eccl. Doct. | S. Pauli a Cruce Conf. | Pro S. Vitale Mart. | S. Petri Mart. | S. Catharinæ Senensis Virg. | In sollemnitate S. Joseph, Sponsi B. M. V., Conf. et Ecclesiæ universalis Patroni

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve