Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
die 14 septembris
in exaltatione stæ crucis
Duplex majus
N
os autem gloriári opórtet in Cruce Dómini nostri Jesu Christi : in quo est salus, vita, et resurréctio nostra : per quem salváti, et liberáti sumus. Ps. 66, 2. Deus misereátur nostri, et benedícat nobis : illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri. V/. Glória Patri. Nos autem.
Oratio
D
eus, qui nos hodiérna die Exaltatiónis sanctæ Crucis annua sollemnitate lætíficas : præsta, quaésumus; ut, cujus mystérium in terra cognóvimus, ejus redemptiónis praémia in caelo mereámur. Per eúndem. Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Philippénses Philipp. 2, 5-11
F
ratres : Hoc enim sentíte in vobis quod et in Christo Jesu : qui cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo : sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus, et hábitu invéntus ut homo. Humiliavit semetípsum, factus obédiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltávit illum : et donavit illi nomen, quod est super omne nomen : (hic genuflectitur) ut in nómine Jesu omne genu flectátur terréstrium, cæléstium, et infernórum : et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris.
Graduale. Ibid., 8-9. Christus factus est pro nobis obédiens usque ad mortem, mortem autem Crucis. Propter quod et Deus exaltávit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.
Allelúja, allelúja. V/. Dulce lignum, dulces clavos, dúlcia ferens póndera : quæ sola fuísti digna sustinére Regem caelórum et Dóminum. Allelúja.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Joánnem Joann. 12, 31-36
I
n illo témpore : Dixit Jesus turbis Judæórum : Nunc judícium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejiciétur foras. Et ego si exaltátus fúero a terra, ómnia traham ad meipsum. (Hoc autem dicébat, signíficans qua morte esset moritúrus). Respóndit ei turba : Nos audívimus ex lege, quia Christus manet in ætérnum; et quómodo tu dicis : Opórtet exaltári Fílium hóminis? Quis est iste Fílius hóminis? Dixit ergo eis Jesus : Adhuc módicum lumen in vobis est. Ambuláte dum lucem habétis, ut non vos ténebræ comprehéndant : et qui ámbulat in ténebris, nescit quo vadat. Dum lucem habétis, crédite in lucem, ut fílii lucis sitis.
Credo.
Offertorium. Prótege, Dómine, plebem tuam per signum sanctae Crucis, ab ómnibus insídiis inimicórum ómnium : ut tibi gratam exhibeámus servitútem, et acceptábile fiat sacrifícium nostrum, allelúja.
Secreta
J
esu Christi Dómini nostri córpore et sánguine saginándi, per quem Crucis est sanctificátum vexíllum : quaésumus, Dómine Deus noster; ut, sicut illud adoráre merúimus, ita perénniter ejus glóriæ salutáris potiámur efféctu. Per eúndem Dóminum.
Præfatio de Cruce.
Communio. Per signum Crucis de inimícis nostris libera nos, Deus noster.
Postcommunio
A
désto nobis, Dómine Deus noster : et quos sancta Crucis lætári facis honóre, ejus quoque perpétuis defénde subsídiis. Per Dóminum.
¶ Pro Missa votiva de S. Cruce sumitur Missa Nos autem, quæ habetur inter votivas circa finem Missalis infra.
_______________
S. Ægidii Abb. | Pro Ss. duodecim Fratribus Mm. | S. Stephani Regis, Conf. | S. Laurentii Justiniani Ep. et Conf. | In Nativitate B. Mariæ Virg. | Pro S. Hadriano Mart. | S. Gorgonii Mart. | S. Nicolai a Tolentino Conf. | Ss. Proti et Hyacinthi Mm. | Ssmi Nominis Mariæ | In Exaltatione S. Crucis | Septem Dolorum B. Mariæ Virg. | Pro S. Nicomede Mart. | Ss. Cornelii Pp. et Cypriani Ep., Mm. | Pro Ss. Euphemia Virg. Lucia et Geminiano Mm. | In Impressione Ss. Stigmatum S. Francisci Conf. | S. Josephi a Cupertino Conf. | Ss. Januarii Ep. et Sociorum Mm. | Ss. Eustachii et Sociorum Mm. | In Vigilia S. Matthæi Ap. et Ev. | S. Matthæi Ap. et Ev. | S. Thomæ a Villanova Ep. et Conf. | Pro Ss. Mauritio et Sociis Mm. | S. Lini Pp. et Mart. | Pro S. Thecla Virg. et Mart. | B. Mariæ Virg. a Mercede | Ss. Cypriani et Justinæ Virg., Mm. | Ss. Cosmæ et Damiani Mm. | S. Wenceslai Ducis, Mart. | IN DEDICATIONE S. MICHAELIS ARCHANGELI | S. Hieronymi Presb., Conf. et Eccl. Doct.
_______________
© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve