Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

Missale Romanum > Proprium de Sanctis > Festa Januarii

 

 

DIE  15  JANUARII

SANCTI  PAULI

PRIMI  EREMITæ, CONF.

Duplex

   Introitus

Ps. 91, 13-14

 

J

ustus ut palma florébit : sicut cedrus Líbani multiplicábitur : plantátus in domo Dómini : in átriis domus Dei nostri. Ps. ibid., 2. Bonum est confitéri Dómino : et psállere nómini tuo, Altíssime. V/. Glória Patri. Justus.

Oratio

D

eus, qui nos beáti Pauli Confessóris tui ánnua sollemnitáte lætíficas : concéde propítius; ut, cujus natalítia cólimus, étiam actiónes imitémur. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Mauri Abbatis :

Oratio

I

ntercéssio nos, quaésumus, Dómine, beáti Mauri Abbátis comméndet : ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Philippénses       Philipp. 3, 7-12

F

ratres : Quæ mihi fuérunt lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detriménta. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntem sciéntiam Jesu Christi, Dómini mei : propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam et invéniar in illo, non habens meam justítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu : quæ ex Deo est justítia in fide, ad cognoscéndum illum, et virtútem resurrectiónis ejus, et societátem passiónum illíus : configurátus morti ejus : si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex mórtuis : non quod jam accéperim aut jam perféctus sim : sequor autem, si quo modo comprehéndam, in quo et comprehénsus sum a Christo Jesu.

Graduale. Ps. 91, 13 et 14. Justus ut palma florébit : sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. V/. Ibid., 3. Annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.

Allelúja, allelúja. V/. Osee 14, 6. Justus germinábit sicut lílium : et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum      Matth. 11, 25-30

I

n illo témpore : Respóndens Jesus, dixit : Confíteor tibi, Pater, Dómine cæli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus ei prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Ita, Pater : quóniam sic fuit plácitum ante te. Omnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium nisi Pater : neque Patrem quis novit nisi Fílius, et cui volúerit Fílius reveláre. Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde : et inveniétis réquiem animábus vestris. Jugum enim meum suáve est et onus meum leve.

Offertorium. Ps. 20, 2- 3. In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter : desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.

Secreta

L

audis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum : quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Dóminum.

Pro S. Mauro                                  Secreta

S

acris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus Maurus Abbas, quaésumus, in salútem nobis proveníre depóscat. Per Dóminum.

Communio. Ps. 63, 11. Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo : et laudabúntur omnes recti corde.

Postcommunio

R

efécti cibo potúque cælésti, Deus noster, te súpplices exorámus : ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.

Pro S. Mauro                      Postcommunio

P

rótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus Maurus Abbas, pro nobis intercedéndo : ut et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia. Per Dóminum.

_______________

 

S. Hilarii Ep., Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Felice Presb. et Mart. | S. Pauli primi Erem. C. | Pro S. Mauro Abb. | S. Marcelli I Papæ et Mart. | S. Antonii Abb. | In Cathedra S. Petri Ap. Romæ | Pro S. Prisca Virg. et Mart. | Ss. Marii, Marthæ, Audifacis et Abachum Mm. | Pro S. Canuto Rege Mart. | Ss. Fabiani Papæ et Sebastiani Mm. | S. Agnetis Virg. et Mart. | Ss. Vincentii et Anastasii Mm. | S. Raimundi de Peñafort Conf. | Pro S. Emerentiana Virg. et Mart. | S. Timothei Ep. et Mart. | In Conversione S. Pauli Ap. | S. Polycarpi Ep. et Mart. | S. Joannis Chrysostomi Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Petri Nolasci Conf. | Pro S. Agnete Virg. et Mart. Secundo | S. Francisci Salesii Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Martinæ Virg. et Mart. | S. Joannis Bosco Conf.

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2009 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve