Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Die  15  JUNii

SANCTORUM  VITI,  MODESTI

atque  CRESCENTIÆ

martyrum

Simplex

   Introitus  

Ps. 33, 20-21.

 

M

ultæ tribulationes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus : Dóminus custodit ómnia ossa eórum : unum ex his non conterétur. Ps. ibid., 2. Benedícam Dóminum in omni témpore : semper laus ejus in ore meo. V/. Glória Patri. Multæ.

Oratio

D

a Ecclésiæ tuæ, quaésumus, Dómine, sanctis Martýribus tuis Vito, Modésto atque Crescéntia intercedéntibus, supérbe non sápere, sed tibi plácita humilitáte profícere : ut, prava despíciens, quæcúmque recta sunt, libera exérceat caritáte. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ
Sap. 3, 1-8

J

ustórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis. Visi sunt óculis insipiéntium mori : et æstimáta est afflíctio éxitus illórum : et quod a nobis est iter, extermínium : illi autem sunt in pace. Et si coram homínibus torménta passi sunt, spes illórum immortalitáte plena est. In paucis vexáti, in multis bene disponéntur : quóniam Deus tentávit eos, et invénit illos dignos se. Tamquam aurum in fornáce probávit illos, et quasi holocáusti hóstiam accépit illos, et in témpore erit respéctus illórum. Fulgébunt justi, et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent. Judicábunt natiónes, et dominabúntur pópulis, et regnábit Dóminus illórum in perpétuum.

Graduale. Ps. 149, 5 et 1. Exsultábunt sancti in glória : lætabúntur in cubílibus suis. V/. Cantáte Dómino cánticum novum : laus ejus in ecclésia sanctórum.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 144, 10-11. Sancti tui, Dómine, benedícent te : glóriam regni tui dicent. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam                Luc. 10, 16-20

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum, qui misit me. Revérsi sunt autem septuagínta duo cum gáudio, dicéntes : Dómine, étiam dæmónia subjiciúntur nobis in nómine tuo. Et ait illis : Vidébam sátanam sicut fulgur de cælo cadéntem. Ecce, dedi vobis potestátem calcándi supra serpéntes et scorpiónes, et super omnem virtútem inimíci : et nihil vobis nocébit. Verúmtamen in hoc nolíte gaudére, quia spíritus vobis subjiciúntur : gaudéte autem, quod nómina vestra scripta sunt in cælis.

Offertorium. Ps. 67, 36. Mirábilis Deus in Sanctis suis : Deus Israël, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ : benedíctus Deus.

Secreta

S

icut glóriam divínæ poténtiæ múnera pro Sanctis obláta testántur : sic nobis efféctum, Dómine, tuæ salvatiónis impéndant. Per Dóminum.

Communio. Sap. 3, 1, 2 et 3. Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ visi sunt óculis insipiéntium mori : illi autem sunt in pace.

Postcommunio

R

epléti, Dómine, benedictióne sollémni : quaésumus; ut, per intercessiónem sanctórum Mártyrum tuórum Viti, Modésti et Crescéntiæ, medicína sacraménti et corpóribus nostris prosit et méntibus. Per Dóminum.

Tempore Paschali Missa Sancti tui, de Communi Martyrum 2° loco infra, cum Orationibus et Evangelio ut supra.

_______________

 

Ss. Marcellini, Petri atque Erasmi Ep., Mm. | S. Francisci Caracciolo Conf. | S. Bonifatii Ep. et Mart. | S. Norberti Ep. et Conf. | Ss. Primi et Feliciani Mm. | S. Margaritæ Reginæ Vid. | S. Barnabæ Ap. | S. Joannis a S. Facundo Conf. | Pro Ss. Basilide, Cyrino, Nabore et Nazario Mm. | S. Antonii a Padua Conf. et Eccl. Doct. | S. Basilii Magni Ep. Conf. et Eccl. Doct. | Ss. Viti, Modesti atque Crescentiæ Mm. | S. Ephræm Syri Diac., Conf. et Eccl. Doct. | Pro Ss. Marco et Marcelliano Mm. | S. Julianæ de Falconeriis Virg. | S. Silverii Papæ et Mart. | S. Aloisii Gonzagæ Conf. | S. Paulini Ep. et Conf. | In Vigilia Nativitatis S. Joannis Baptistæ | IN Nativitate S. Joannis Baptistæ | S. Gulielmi Abb. | Ss. Joannis et Pauli Mm. | Die 27 Junii | S. Irenæi Ep. et Mart. | In Vigilia Ss. Petri et Pauli App. | Ss. Petri et Pauli App. | Commemoratio S. Pauli Ap.

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve