Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

die  15  septembris

Septem   Dolorum   B.   Mariæ   Virg.

Duplex  II  classis

De die Ottava Nativitatis B. Mariæ Virg. fit in Missa Septem Dolorum. Sicubi tamen hac die celebretur aliquod Festum nobilius Duplex II elassis, quod non sit B. Mariæ Virg., de ipsa die Ottava, in Missis privatis tantum, fit Commemoratio per Orationes diei Festi, ante Commemorationem S. Nicomedis, et dicitur Præfatio de B. Maria Virg. Et te in Nativitáte, nisi ipsa Missa occurrens, aut Commemorati prius habita, aliam Præfationem exigant, juxta Rubricas.

   Introitus  

Joann. 19, 25

 

S

tabant juxta Crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus Maria Cléophæ, et Salóme, et Maria Magdaléne. V/. Ibid., 26-27. Múlier, ecce filius tuus : dixit Jesus; ad discípulum autem : Ecce mater tua.  V/. Glória Patri. Stabant.

Oratio

D

eus, in cujus passióne, secúndum Simeónis prophetíam, dulcíssimam ánimam gloriósæ Vírginis et Matris Maríæ dolóris gládius pertransívit : concéde propítius; ut, qui dolóres ejus venerándo recólimus, passiónis tuæ efféctum felícem consequámur : Qui vivis.

Et, in Missis privatis tantum, fit Commemoratio S. Nicomedis Mart. :

Oratio

A

désto, Dómine, pópulo tuo : ut, beáti Nicomédis Mártyris tui mérita præclára suscípiens, ad impetrándam misericórdiam tuam semper ejus patrocíniis adjuvétur. Per Dóminum.

Léctio libri Judith
Judith 13, 22 et 23-25

B

enedíxit te Dóminus in virtúte sua, quia per te ad níhilum redégit inimícos nostros. Benedícta es tu fília a Dómino Deo excélso, præ ómnibus muliéribus super terram. Benedíctus Dóminus, qui creávit cælum et terram : quia hódie nomen tuum ita magnificávit, ut non recédat laus tua de ore hóminum, qui mémores fúerint virtútis Dómini in ætérnum, pro quibus non pepercísti ánimæ tuæ propter angústias et tribulatiónem géneris tui, sed subvenísti ruínæ ante conspéctum Dei nostri.

Graduale. Dolorósa et lacrimábilis es, Virgo María, stans juxta Crucem Dómini Jesu Fílii tui Redemptóris. V/. Virgo Dei Génitrix, quem totus non capit orbis, hoc Crucis fert supplícium, auctor vitæ factus homo.

Allelúja, allelúja. V/. Stabat sancta María, cæli Regína et mundi Dómina, juxta Crucem Dómini nostri Jesu Christi dolorósa.

Sequentia

S

tabat Mater dolorósa
Juxta Crucem lacrimósa,
Dum pendébat Filius.

Cujus ánimam geméntem,
Contristátam et doléntem,
Pertransívit gládius.

O quam tristis et afflícta
Fuit illa benedícta
Mater Unigéniti!

Quæ mærébat, et dolébat,
Pia Mater, dum vidébat
Nati pœnas ínclyti.

Quis est homo, qui non fleret,
Matrem Christi si vidéret
In tanto supplício?

Quis non posset contristári,
Christi Matrem contemplári
Doléntem cum Fílio?

Pro peccátis suæ gentis
Vidit Jesum in torméntis,
Et flagéllis súbditum.

Vidit suum dulcem natum
Moriéndo desolátum,
Dum emísit spíritum.

Eja Mater, fons amóris,
Me sentíre vim dolóris
Fac, ut tecum lúgeam.

Fac, ut árdeat cor meum
In amándo Christum Deum,
Ut sibi compláceam.

Sancta Mater, istud agas,
Crucifíxi fige plagas
Cordi meo válide.

Tui nati vulneráti,
Tam dignáti pro me pati,
Pœnas mecum dívide.

Fac me tecum pie flere,
Crucifíxo condolére,
Donec ego víxero.

Juxta Crucem tecum stare,
Et me tibi sociáre
In planctu desidero.

Virgo vírginum præclára,
Mihi jam non sis amára :
Fac me tecum plángere.

Fac, ut portem Christi mortem,
Passiónis fac consórtem,
Et plagas recólere.

Fac me plagis vulnerári,
Fac me Cruce inebriári,
Et cruóre Fílii.

Flammis ne urar succénsus,
Per te, Virgo, sim defénsus
In die judícii.

Christe, cum sit hinc exíre,
Da per Matrem me veníre
Ad palmam victóriæ.

Quando corpus moriétur,
Fac, ut ánimæ donétur
Paradísi glória. Amen. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Joánnem            Joann. 19, 25-27

I

n illo témpore : Stabant juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus María Cléophæ, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri suæ : Múlier, ecce fílius tuus. Deínde dicit discípulo : Ecce mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.

Credo.

Offertorium. Recordáre, Virgo Mater Dei, dum stéteris in conspéctu Dómini, ut loquáris pro nobis bona, et ut avértat indignatiónem suam a nobis.

Secreta

O

fférimus tibi preces et hóstias, Dómine Jesu Christe, humíliter supplicántes : ut, qui Transfixiónem dulcíssimi spíritus beàtæ Maríæ Matris tum précibus recensémus; suo, suorúmque sub Cruce Sanctórum consórtium multiplicáto piíssimo intervéntu, méritis mortis tuæ, méritum cum beátis habeámus : Qui vivis.

Pro S. Nicomede                                 Secreta

S

úscipe, Dómine, múnera propítius obláta : quæ majestáti tuæ beáti Nicomédis Mártyris comméndet orátio. Per Dóminum.

Præfatio de B. Maria Virg. Et te in Transfixióne.

Communio. Felíces sensus beátæ Maríæ Vírginis, qui sine morte meruérunt martýrii palmam sub Cruce Dómini.

Postcommunio

S

acrifícia, quæ súmpsimus, Dómine Jesu Christe, Transfixiónem Matris tuæ et Vírginis devóte celebrántes : nobis ímpetrent apud cleméntiam tuam omnis boni salutáris efféctum : Qui vivis.

Pro S. Nicomede                      Postcommunio

P

uríficent nos, Dómine, sacraménta quæ súmpsimus : et, intercedénte beáto Nicoméde Mártyre tuo, a cunctis effíciant vítiis absolútos. Per Dóminum.

Si hodie aut sequentibus diebus occurrat Feria Quatuor Temporum, in omnibus Missis, præter conventualem de Festo, ante Commemorationem Simplicium quæ occurrant, fit Commemoratio Feriæ, et de ea legitur Evangelium in fine. Ubi adest obligatio Chori, post Tertiam extra Chorum legitur Missa de Festo, sine Commemoratione Feriæ, et in Choro post Nonam dicitur Míssa de Feria, sine Commemoratione Festi occurrentis, sed tantum cum Commemoratione, si occurrat, Vigilim S. Matthæi, ut infra suo loco notatur. Missæ vero privatæ dici pos­unt, juxta Rubricas, etiam de Feria, cum Commemoratione Officii occurrentis, et ejus Praæfatione, si propriam habeat. Hodie, tamen, et aliis diebus in quibus Festum occurrens sit Duplex I vel II elassis, in Choro dicitur Missa conventualis de Festo post Tertiam, et extra Chorum post Nonam legitur Missa de Feria, quæ tamen in casu dici nequit ut privata.

_______________

 

S. Ægidii Abb. | Pro Ss. duodecim Fratribus Mm. | S. Stephani Regis, Conf. | S. Laurentii Justiniani Ep. et Conf. | In Nativitate B. Mariæ Virg. | Pro S. Hadriano Mart. | S. Gorgonii Mart. | S. Nicolai a Tolentino Conf. | Ss. Proti et Hyacinthi Mm. | Ssmi Nominis Mariæ | In Exaltatione S. Crucis | Septem Dolorum B. Mariæ Virg. | Pro S. Nicomede Mart. | Ss. Cornelii Pp. et Cypriani Ep., Mm. | Pro Ss. Euphemia Virg. Lucia et Geminiano Mm. | In Impressione Ss. Stigmatum S. Francisci Conf. | S. Josephi a Cupertino Conf. | Ss. Januarii Ep. et Sociorum Mm. | Ss. Eustachii et Sociorum Mm. | In Vigilia S. Matthæi Ap. et Ev. | S. Matthæi Ap. et Ev. | S. Thomæ a Villanova Ep. et Conf. | Pro Ss. Mauritio et Sociis Mm. | S. Lini Pp. et Mart. | Pro S. Thecla Virg. et Mart. | B. Mariæ Virg. a Mercede | Ss. Cypriani et Justinæ Virg., Mm. | Ss. Cosmæ et Damiani Mm. | S. Wenceslai Ducis, Mart. | IN DEDICATIONE S. MICHAELIS ARCHANGELI | S. Hieronymi Presb., Conf. et Eccl. Doct.

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve