unavocevenetia.jpg

 

Missale Romanum > Proprium de Sanctis > Festa Augusti > Eadem die 17 Augusti. Pro Die Octava S. Laurentii Martyris

 

 

 

Ordo Missæ | Præfationes | Canon Missæ

Die 17 Augusti. S. Hyacinthi Conf.

 

EADEM  DIE  17  Augusti

Pro  die  octava

sancti  laurentii

martyris

 

 

Introitus                                               Ps. 16, 3

P

Robásti, Dómine, cor meum, et visitásti nocte : igne me examinásti, et non est invénta in me iníquitas. Ps. ibid., 1. Exáudi, Dómine, justítiam meam : inténde deprecatiónem meamV). Glória Patri. Probásti.

Oratio

E

Xcita, Dómine, in Ecclésia tua Spíritum, cui beátus Lauréntius Levíta servívit : ut, eódem nos repleti, stu­deámus amáre quod amávit, et ópere exercére quod dócuit. Per Dóminum ... in unitáte ejúsdem.

Léctio Epístolæ beati Pauli Apóstoli
ad Corínthios        II Cor. 9, 6-10

F

Ratres : Qui parce séminat, parce et metet : et qui séminat in benedictiónibus, de benedictiónibus et me­tet. Unusquísque prout destinávit in corde suo, non ex tristítia aut ex necessitáte : hílarem enim datórem díli­git Deus. Potens est autem Deus omnem grátiam abundáre fácere in vobis, ut, in ómnibus semper omnem sufficiéntiam habéntes, abundétis in omne opus bonum, sicut scriptum est : Dispérsit, dedit pau­péribus : justítia ejus manet in saéculum saéculi. Qui autem adminístrat semen seminánti : et panem ad manducándum praestábit, et multiplicábit semen ves-trum, et augébit increménta frugum justítiæ vestræ.

Graduale. Ps. 8, 6-7. Glória et honóre coronásti eum, Dómine. V). Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

Allelúja, allelúja. V). Levíta Lauréntius bonum opus operátus est : qui per signum crucis cæcos illuminávit. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Joánnem           Joann. 12, 24-26

I

N illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Amen, amen, dico vobis, nisi granum fruménti cadens in ter­ram, mórtuum fúerit, ipsum solum manet : si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert. Qui amat áni­mam suam, perdet eam : et qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam. Si quis mihi minístrat, me sequátur : et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. Si quis mihi ministráverit, honori­ficábit eum Pater meus.

Offertorium. Ps, 20, 2-3. In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit ve­heménter : desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.

Secreta

S

Acrifícium nostrum tibi, Dómine, quaésumus, beáti Lauréntii precátio sancta concíliet : ut, cujus honóre sollémniter exhibétur, ejus méritis efficiátur accép­tum. Per Dóminum.

Communio. Matth. 16, 24. Qui vult veníre post me, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et se­quátur me.

Postcommunio

S

Úpplices te rogámus, omnípotens Deus : ut, quos do­nis cæléstibus satiásti, intercedénte beáto Lauréntio Mártyre tuo, perpétua protectióne custódias.  Per Dóminum.

 

 

Die 18 Augusti. Pro S. Agapito Mart.

Ordo Missæ | Præfationes | Canon Missæ

Vangelo latino-italiano pdf

 

 

Ad principium

 


Scribe | Ad paginam principalem


© 2001 - 2015  Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.