Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

eadem  Die  18  Julii

Pro  Ss symphorosa

et  septem  filiis  ejus

martyribus

   Introitus  

Ps. 33, 18

 

C

lamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos : et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. Ps. ibid., 2. Benedícam Dóminum in omni témpore : semper laus ejus in ore meo.  V/. Glória Patri. Clamavérunt.

Oratio

D

eus, qui nos concédis sanctórum Mártyrum tuórum Symphorósæ et filiórum ejus natalítia cólere : da nobis in ætérna beatitúdine de eórum societáte gaudére. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
    ad Hebraéos   
Hebr. 11, 33-39

F

ratres : Sancti per fidem vicérunt regna, operáti sunt justítiam, adépti sunt repromissiónes, obturavérunt ora leónum, exstinxérunt ímpetum ignis, effugérunt áciem gládii, convaluérunt de infirmitáte, fortes facti sunt in bello, castra vertérunt exterórum : accepérunt mulíeres de resurrectióne mórtuos suos : álii autem disténti sunt, non suscipiéntes redemptiónem, ut meliórem invenírent resurrectiónem : álii vero ludíbria et vérbera expérti, ínsuper et víncula et cárceres : lapidáti sunt, secti sunt, tentári sunt, in occisióne gládii mórtui sunt : circuiérunt in melótis, in péllibus caprínis, egéntes, angustiáti, afflicti : quibus dignus non erat mundus : in solitudínibus errántes, in móntibus et spelúncis et in cavérnis terræ. Et hi omnes testimónio fídei probáti, invénti sunt in Christo Jesu, Dómino nostro.

Graduale. Ps. 132, 1-2. Ecce, quam bonum et quam jucundum, habitáre fratres in unum! V/. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron.

Allelúja, allelúja. V/. Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crímina : Christum secúta est, ínclita tenens regna cæléstia. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam                 Luc. 12, 1-8

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur : neque abscónditum, quod non sciátur. Quóniam, quæ in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur : et quod in aurem locúti estis in cubículis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amicis meis : Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdant autem vobis, quem timeátis : timéte eum, qui, postquam cecíderit, habet potestátem mittere in gehénnam. Ita dico vobis : hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére : multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis : Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei.

Offertorium. Ps. 31, 11. Lætámini in Dómino et exsultáte, justi : et gloriámini, omnes recti corde.

Secreta

M

únera tibi, Dómine, nostræ devotiónis offérimus : quæ et pro tuórum tibi grata sint honóre justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur. Per Dóminum.

Communio. Matth. 12, 50. Quicúmque fécerit voluntátem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater et soror et mater est, dicit Dóminus.

Postcommunio

P

ræsta nobis, quaésumus, Dómine : intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Symphorósa et fíliis ejus; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus. Per Dóminum.

_______________

 

IN FESTO PRETIOSISSIMI SANGUINIS D. N. J. C. | In Visitatione B. Mariæ Virg. | Pro Ss. Processo et Martiniano Mm. | S. Leonis II Papæ et Conf. | De sexta die infra Octavam Ss. Petri et Pauli App. | S. Antonii Mariæ Zaccaria Conf. | In Octava Ss. Petri et Pauli App. | Ss. Cyrilli et Methodii Epp. et Cc. | S. Elisabeth Reginæ, Vid. | Ss. Septem Fratrum Mm. ac Rufinæ et Secundæ Vv. et Mm. | S. Pii I Papæ et Mart. | S. Joannis Gualberti Abb. | Pro Ss. Nabore et Felice Mm. | S. Anacleti Papæ et Mart. | S. Bonaventuræ Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Henrici Imperatoris, Conf. | In Commemoratione B. M. V. de Monte Carmelo | S. Alexi Conf. | S. Camilli de Lellis Conf. | Pro Ss. Symphorosa et septem Filiis ejus Mm. | S. Vincenti a Paulo Conf. | S. Hieronymi Æmiliani Conf. | Pro S. Margarita Virg. et Mart. | S. Praxedis Virg. | S. Mariæ Magdalenæ Pœnitentis | S. Apollinaris Ep. et Mart. | Pro S. Liborio Ep. et Conf. | In Vigilia S. Jacobi Ap. | Pro S. Christina Virg. et Mart. | S. Jacobi Ap. | Pro S. Christophoro Mart. | S. Annæ Matris B. Mariæ Virg. | S. Pantaleonis Mart. | Ss. Nazarii et Celsi Mm., Victoris I Papæ. et Mart. ac Innocentii I Papæ. et Conf. | S. Marthæ Virg. | Pro Ss. Felice II Papa Simplicio, Faustino et Beatrice Mm. | Ss. Abdon et Sennen Mm. | S. Ignatii Conf.

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve