Introitus
Ps. 138,
17
ihi
autem nimis honoráti sunt amíci tui,
Deus : nimis confortátus est principátus eórum.
Ps. ibid.,
1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me : tu
cognovísti
sessiónem meam et resurrectiónem meam.
V).
Glória Patri. Mihi
autem.
Oratio
ntervéniat pro nobis, quaésumus, Dómine, sanctus
tuus Lucas Evangelísta : qui crucis mortificatiónem
júgiter in suo córpore, pro tui nóminis honóre, portá-vit.
Per Dóminum.
Léctio Epístolæ
beáti Pauli Apóstoli
ad Corínthios
II
Cor. 8, 16-24
ratres
:
Grátias ago Deo, qui dedit
eándem sol-licitúdinem pro vobis in corde Titi, quóniam
ex-hortatiónem quidem suscépit : sed cum sollicítior
es-set, sua voluntáte
proféctus est ad vos. Mísimus étiam cum
illo fratrem, cujus laus est in Evangélio per om-nes
ecclésias : non solum autem, sed et ordinátus est ab
ecclésiis comes peregrinatioónis nostræ in hanc grátiam,
quæ ministrátur a nobis ad Dómini glóriam et destinátam
voluntátem nostram : devitántes hoc, ne quis nos
vitúperet in hac plenitúdine, quæ ministrátur a nobis.
Providémus enim bona non
solum coram Deo, sed étiam coram
homínibus. Mísimus autem cum illis et fratrem nostrum,
quem probávimus in multis
sæpe sollícitum esse : nunc autem multo sollicitiórem,
confidéntia multa in vos, sive pro Tito, qui est sócius
meus, et in vos adjútor, sive fratres nostri, Apóstoli
ecclesiárum, glória Christi. Ostensiónem ergo, quæ est
caritátis vestræ, et nostræ glóriæ pro vobis, in illos
osténdite in
fáciem ecclesiárum.
Graduale. Ps. 18, 5 et 2.
In omnem terram exívit sonus eórum : et in fines orbis
terræ verba eórum. V).
Cæli enárrant glóriam Dei : et ópera mánuum ejus
annúntiat firmaméntum.
Allelúja, allelúja.
V). Joann.
15,
16. Ego vos
elégi de mundo,
ut eátis et fructum afferátis : et
fructus vester máneat. Allelúja.
Sequéntia sancti Evangélii
secúndum
Lucam
Luc. 10, 1-9
n illo témpore
: Designávit
Dóminus et álios sep-tuagínta duos : et misit illos binos
ante fáciem suam in omnem civitátem
et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicebat illis :
Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo
Dóminum messis, ut mittat operá-rios in messem suam. Ite
: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite
portáre sácculum neque pe-ram neque calceaménta; et
néminem per viam saluta-véritis. In quamcúmque domum
intravéritis, primum dícite : Pax huic dómui : et si ibi
fúerit fílius pacis, re-quiéscet
super illum pax vestra
: sin autem, ad vos re-vertétur. In eádem autem domo
manéte, edéntes et bi-béntes quæ apud illos sunt : dignus
est enim operárius mercéde
sua. Nolíte transíre de domo in domum.
Et in quamcúmque
civitátem intravéritis, et suscéperint vos,
manducáte quæ apponúntur vobis :
et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis :
Appropinquávit in vos regnum Dei.
Credo.
Offertorium.
Ps. 138, 17. Mihi
autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus : nimis
confortátus est principátus eórum.
Secreta
onis
cæléstibus da nobis, quaésumus, Dómine, lí-bera tibi
mente servíre : ut múnera quæ deféri-mus, interveniénte
beáto Evangelísta tuo Luca, et
me-délam nobis
operéntur et glóriam. Per
Dóminum.
Præfatio de Apostolis.
Communio. Matth. 19, 28. Vos, qui secúti estis
me, sedébitis super
sedes, judicántes duódecim tribus Israël.
Postcommunio
ræsta,
quaésumus, omnípotens Deus : ut, quod de sancto altári
tuo accépimus, précibus beáti Evan-gelístæ tui Lucæ,
sanctíficet ánimas nostras,
per quod tuti esse possímus.
Per Dóminum.
¶
In Missis votivis post
Septuagesimam
omnia dicuntur ut supra,
sed post Graduale,
omissis Allelúja,
et Versu sequenti, dicitur
Tractus.
Ps. 20, 3-4. Desidérium ánimæ eius tribuísti ei
:
et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
V).
Quóniam
prævenísti eum in benedictiónibus dulcédi-nis.
V). Posuísti
in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Tempore autem
Paschali Missa Protexísti,
de Communi Martyrum 1° loco infra,
[↓]
cum
Orationibus, Epistola et Evangelio ut supra.