Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

die  18  septembris

Sancti  Josephi  a  Cupertino

Confessoris

Duplex

   Introitus  

Eccli. 1, 14-15

 

D

iléctio Dei honorábilis sapiéntia : quibus autem apparúerit in visu, díligunt eam in visióne, et in agnitióne magnálium suórum. Ps. 83, 2. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. V/. Glória Patri. Diléctio.

Oratio

D

eus, qui ad unigénitum Fílium tuum exaltátum a terra ómnia tráhere disposuísti : pérfice propítius; ut, méritis et exémplo seráphici Confessóris tui Joséphi, supra terrénas omnes cupiditátes eleváti, ad eum perveníre mereámur Qui tecum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Corínthios          I Cor. 13, 1-8

F

ratres : Si linguis hóminum loquar, et Angelórum, caritátem autem non hábeam, factus sum velut æs sonans, aut cýmbalum tínniens. Et si habúero prophetíam, et nóverim mystéria ómnia, et omnem sciéntiam : et si habúero omnem fidem, ita ut montes tránsferam, caritátem autem non habúero, nihil sum. Et si distribúero in cibos páuperum omnes facultátes meas, et si tradídero corpus meum, ita, ut árdeam, caritátem autem non habúero, nihil mihi prodest. Cáritas pátiens est, benígna est : Cáritas non æmulátur, non agit pérperam, non inflátur, non est ambitiósa, non quærit quæ sua sunt, non irritátur, non cógitat malum, non gaudet super iniquitáte, congáudet autem veritáti : ómnia suffert, ómnia credit, ómnia sperat, ómnia sústinet. Cáritas numquam éxcidit : sive prophetíae evacuabúntur, sive linguae cessabunt, sive sciéntia destruétur.

Graduale. Ps. 20, 4-5. Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis : posuísti in capite ejus corónam de lapide pretióso. Vitam pétiit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in saéculum, et in saéculum saéculi.

Allelúja, allelúja. V/. Eccli. 11, 13. Oculus Dei respéxit illum in bono, et eréxit eum ab humilitáte ipsíus, et exaltávit caput ejus. Allelúja.

In Missis votivis Tempore Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur :

Allelúja, allelúja. V/. Eccli. 11, 13. Oculus Dei respéxit illum in bono, et eréxit eum ab humilitáte ipsíus, et exaltávit caput ejus. Allelúja. V/. Eccli. 54, 9. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum : stolam glóriæ índuit eum. Allelúja

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum         Matth. 22, 1-14

I

n illo témpore : Loquebátur Jesus princípibus sacerdótum et pharisaéis in parábolis, dicens : Símile factum est regnum cælórum hómini regi, qui fecit núptias fílio suo. Et misit servos suos vocáre invitátos ad núptias, et nolébant veníre. Iterum misit álios servos, dicens : Dícite invitátis : Ecce prándium meum parávi, tauri mei, et altília occísa sunt, et ómnia paráta : veníte ad núptias. Illi autem neglexérunt : et abiérunt, álius in villam suam, álius vero ad negotiatiónem suam : réliqui vero tenuérunt servos ejus, et contuméliis afféctos occidérunt. Rex autem cum audísset, irátus est : et missis exercítibus suis, pérdidit homicídas illos, et civitátem illórum succéndit. Tunc ait servis suis : Núptiæ quidem parátæ sunt, sed qui invitáti erant, non fuérunt digni. Ite ergo ad éxitus viárum, et quoscúmque invenéritis, vocáte ad núptias. Et egréssi servi ejus in vias, congregavérunt omnes, quos invenérunt, malos et bonos : et sunt núptiæ discumbéntium. Intrávit autem rex, ut vidéret discumbéntes, et vidit ibi hóminem non vestítum veste nuptiáli. Et ait Amíce, quómodo huc intrásti non habens vestem nuptiálem? At ille obmútuit. Tunc dixit rex minístris : Ligátis mánibus et pédibus ejus, míttite eum in ténebras exterióres : ibi erit fletus, et stridor déntium. Multi enim sunt vocáti, pauci vero elécti.

Offertorium. Ps. 34, 13. Ego autem, cum mihi molésti essent, induébar cilício. Humiliábam in jejúnio ánimam meam : et orátio mea in sinu meo convertétur.

Secreta

L

audis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum : quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus, et futúris. Per Dóminum.

Communio. Ps. 68, 30-31. Ego sum pauper, et dolens : salus tua, Deus, suscépit me. Laudábo nomen Dei cum cántico : et magnificábo eum in laude.

Postcommunio

R

efécti cibo potúque cælésti, Deus noster, te súpplices exorámus : in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.

_______________

 

S. Ægidii Abb. | Pro Ss. duodecim Fratribus Mm. | S. Stephani Regis, Conf. | S. Laurentii Justiniani Ep. et Conf. | In Nativitate B. Mariæ Virg. | Pro S. Hadriano Mart. | S. Gorgonii Mart. | S. Nicolai a Tolentino Conf. | Ss. Proti et Hyacinthi Mm. | Ssmi Nominis Mariæ | In Exaltatione S. Crucis | Septem Dolorum B. Mariæ Virg. | Pro S. Nicomede Mart. | Ss. Cornelii Pp. et Cypriani Ep., Mm. | Pro Ss. Euphemia Virg. Lucia et Geminiano Mm. | In Impressione Ss. Stigmatum S. Francisci Conf. | S. Josephi a Cupertino Conf. | Ss. Januarii Ep. et Sociorum Mm. | Ss. Eustachii et Sociorum Mm. | In Vigilia S. Matthæi Ap. et Ev. | S. Matthæi Ap. et Ev. | S. Thomæ a Villanova Ep. et Conf. | Pro Ss. Mauritio et Sociis Mm. | S. Lini Pp. et Mart. | Pro S. Thecla Virg. et Mart. | B. Mariæ Virg. a Mercede | Ss. Cypriani et Justinæ Virg., Mm. | Ss. Cosmæ et Damiani Mm. | S. Wenceslai Ducis, Mart. | IN DEDICATIONE S. MICHAELIS ARCHANGELI | S. Hieronymi Presb., Conf. et Eccl. Doct.

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve