Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
Die 19 Julii
S. vincentii a paulo
confessoris
Duplex
J
ustus ut palma florébit : sicut cedrus Líbani multiplicábitur : plantátus in domo Dómini : in átriis domus Dei nostri. Ps. ibid., 2. Bonum est confitéri Dómino : et psállere nómini tuo, Altíssime. V/. Glória Patri. Justus.
Oratio
D
eus, qui, ad evangelizándum paupéribus et ecclesiástici órdinis decórem promovéndum, beátum Vincéntium apostólica virtúte roborásti : præsta, quaésumus; ut, cujus pia mérita venerámur, virtútum quoque instruámur exémplis. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Corínthios I Cor. 4, 9-14
F
ratres : Spectáculum facti sumus mundo, et Angelis, et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo : nos infírmi, vos autem fortes : vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis caédimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris : maledícimur, et benedícimus : persecutiónem pátimur, et sustinémus : blasphemámur, et obsecrámus : tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndam vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo : in Christo Jesu Dómino nostro.
Graduale. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. V/. Lex Dei ejus in corde ipsíus : et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 111, 1. Beátus vir, qui timet Dóminum : in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam Luc. 10, 1-9
I
n illo témpore : Designávit Dóminus et alios septuagínta duos : et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicébat illis : Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite : ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre saéculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite : Pax huic dómui : et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt : dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis : et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis : Appropinquávit in vos regnum Dei.
Offertorium. Ps. 20, 2-3. In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter : desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.
Secreta
P
ræsta nobis, quaésumus, omnípotens Deus : ut nostræ humilitátis oblátio et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet. Per Dóminum.
Communio. Matth. 19, 28 et 29. Amen dico vobis, quod vos, qui reliquístis ómnia, et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis.
Postcommunio
Q
uaésumus, omnípotens Deus : ut, qui cæléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Vincéntio Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.
_______________
IN FESTO PRETIOSISSIMI SANGUINIS D. N. J. C. | In Visitatione B. Mariæ Virg. | Pro Ss. Processo et Martiniano Mm. | S. Leonis II Papæ et Conf. | De sexta die infra Octavam Ss. Petri et Pauli App. | S. Antonii Mariæ Zaccaria Conf. | In Octava Ss. Petri et Pauli App. | Ss. Cyrilli et Methodii Epp. et Cc. | S. Elisabeth Reginæ, Vid. | Ss. Septem Fratrum Mm. ac Rufinæ et Secundæ Vv. et Mm. | S. Pii I Papæ et Mart. | S. Joannis Gualberti Abb. | Pro Ss. Nabore et Felice Mm. | S. Anacleti Papæ et Mart. | S. Bonaventuræ Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Henrici Imperatoris, Conf. | In Commemoratione B. M. V. de Monte Carmelo | S. Alexi Conf. | S. Camilli de Lellis Conf. | Pro Ss. Symphorosa et septem Filiis ejus Mm. | S. Vincenti a Paulo Conf. | S. Hieronymi Æmiliani Conf. | Pro S. Margarita Virg. et Mart. | S. Praxedis Virg. | S. Mariæ Magdalenæ Pœnitentis | S. Apollinaris Ep. et Mart. | Pro S. Liborio Ep. et Conf. | In Vigilia S. Jacobi Ap. | Pro S. Christina Virg. et Mart. | S. Jacobi Ap. | Pro S. Christophoro Mart. | S. Annæ Matris B. Mariæ Virg. | S. Pantaleonis Mart. | Ss. Nazarii et Celsi Mm., Victoris I Papæ. et Mart. ac Innocentii I Papæ. et Conf. | S. Marthæ Virg. | Pro Ss. Felice II Papa Simplicio, Faustino et Beatrice Mm. | Ss. Abdon et Sennen Mm. | S. Ignatii Conf.
_______________
© 2001-2008 Coordinamento di
Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve