Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

FESTA  AUGUSTI

Die  1  Augusti

S.  PETRI  ap.  AD  VINCULA

Duplex  majus

   Introitus  

Act. 12, 11

 

N

unc scio vere, quia misit Dóminus Angelum suum, et erípuit me de manu Heródis, et omni exspectatióne plebis Judæórum. Ps. 138, 1-2. Domine, probasti me, et cognovísti me : tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam. V/. Glória Patri. Nunc scio.

Oratio

D

eus, qui beatum Petrum Apóstolum, a vínculis absolútum, illaésum abíre fecísti : nostrórum, quaésumus, absólve víncula peccatórum; et ómnia mala a nobis propitiatus exclúde. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Pauli Ap., ante omnes alias Commemorationes :

Oratio

D

eus, qui multitúdinem géntium beati Pauli Apóstoli prædicatióne docuísti : da nobis, quaésumus; ut, cujus commemoratiónem cólimus, ejus apud te patrocínia sentiamus. (Per Dóminum.)

Deinde Commemoratio Ss. Machabæorum Mm. :

Oratio

F

ratérna nos, Dómine, Mártyrum tuórum coróna lætíficet : quæ et fídei nostræ praébeat increménta virtútum; et multíplici nos suffrágio consolétur. Per Dóminum.

Léctio Actuum Apostolórum
Act. 12, 1-11

I

n diébus illis : Misit Heródes rex manus, ut afflígeret quosdam de ecclésia. Occídit autem Jacóbum fratrem Joannis gladio. Videns autem quia placéret Judeéis, appósuit ut apprehénderet et Petrum. Erant autem dies Azymórum. Quem cum apprehendísset, misit in carcerem, tradens quatuor quaterniónibus mílitum custodiéndum, volens post Pascha prodúcere eum pópulo. Et Petrus quidem servabátur in cárcere. Orátio autem fiébat sine intermissióne ab ecclésia ad Deum pro eo, Cum autem productúrus eum esset Heródes, in ipsa nocte erat retrus dórmiens inter duos mílites, vinctus caténis duábus : et custódes ante óstium custodiébant cárcerem. Et ecce Angelus Dómini ástitit : et lumen refúlsit in habitáculo : percussóque látere Petri, excitávit eum, dicens : Surge velóciter. Et cecidérunt caténae de mánibus ejus. Dixit autem Angelus ad eum : Præcíngere, et cálcea te cáligas tuas. Et fecit sic. Et dixit Circúmda tibi vestiméntum tuum, et séquere me. Et éxiens sequebátur eum, et nesciébat quia verum est, quod fiébat per Angelum : existimábat autem se visum vidére. Transeúntes autem primam et secúndam custódiam, venérunt ad portam férream, quæ ducit ad civitátem : quæ ultro apérta est eis. Et exeúntes processérunt vicum unum : et contínuo discéssit Angelus ab eo. Et Petrus ad se revérsus, dixit : Nunc scio vere, quia misit Dóminus Angelum suum, et erípuit me de manu Heródis, et de omni exspectatióne plebis Judæórum.

Graduale. Ps. 44, 17-18. Constítues eos príncipes super omnem terram : mémores erunt nóminis tui, Dómine. V/. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii : proptérea pópuli confitebímtur tibi.

Allelúja, allelúja. V/. Solve, jubénte Deo, terrarum, Petre, caténas : qui facis ut pateant cæléstia regna beatis. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum         Matth. 16, 13-19

I

n illo témpore : Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens : Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt : Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, alii vero Jeremíam aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus : Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit : Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei : Beátus es, Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cælórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cælis : et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis.

Credo.

Offertorium. Ps. 44, 17-18. Constítues eos príncipes super omnem terram : mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progénie et generatióne.

Secreta

O

blátum tibi, Dómine, sacrifícium, intercedénte beáto Petro Apóstolo tuo, vivificet nos semper, et múniat. Per Dóminum.

Pro S. Paulo                               Secreta

A

póstoli tui Pauli précibus, Dómine, plebis tua dona sanctífica : ut, qua tibi tuo grata sunt institúto, gratióra fiant patrocínio supplicántis. (Per Dóminum.)

Pro Ss. Machabæis                   Secreta

M

ystéria tua, Dómine, pro sanctórum Mártyrum tuórum honóre, devóta mente tractémus : quibus et præsídium nobis crescat, et gáudium. Per Dominum.

Præfatio de Apostolis.

Communio. Matth. 16, 18. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.

Postcommunio

C

órporis sacri et pretiósi sánguinis repléti libámine, quaésumus, Dómine Deus noster : ut, quod pia devotióne gérimus, certa redemptióne capiámus. Per eúndem Dóminum.

Pro S. Paulo                            Postcommunio

P

ercéptis, Dómine, sacraméntis, beáto Paulo Apóstolo tuo interveniénte, deprecámur : ut, qua pro illíus celebráta sunt glória, nobis profíciant ad medélam. (Per Dóminum.)

Pro Ss. Machabæis                   Postcommunio

P

ræsta, quaésumus, omnípotens Deus : ut, quorum memóriam sacraménti participatióne recólimus, fidem quoque proficiéndo sectémur. Per Dóminum.

_______________

 

S. Petri Ap. ad Vincula | Pro Ss. Machabæis Mm. | S. Alfonsi Mariæ de Ligorio Ep., Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Stephano I Pp. et Mart. | In Inventione S. Stephani Protomart. | S. Dominici Conf. | In Dedicatione S. Mariæ ad Nives | In Transfiguratione D. N. J. C. | Pro Ss. Xysto II Pp. Felicissimo et Agapito Mm. | S. Cajetani Conf. | Pro S. Donato Ep. et Mart. | Ss. Cyriaci, Largi et Smaragdi Mm. | S. Joannis Mariæ Vianney Conf. | In Vigilia S. Laurentii Mart. | Pro S. Romano Mart. | S. Laurentii Mart. | Ss. Tiburtii et Susannæ Virg. Mm. | S. Claræ Virg. | Ss. Hippolyti et Cassiani Mm. | In Vigilia Assumptionis B. Mariæ Virg. | Pro S. Eusebio Conf. | IN ASSUMPTIONE B. MARIÆ VIRG. | S. Joachim Patris B. M. V., Conf. | S. Hyacinthi Conf. | Pro Octava S. Laurentii Mart. | Pro S. Agapito Mart. | S. Joannis Eudes Conf. | S. Bernardi Abb. et Eccl. Doct. | S. Joannæ Franciscæ Fremiot de Chantal Vid. | Immaculati Cordis B. Mariæ Virg. | Pro Ss. Timotheo, Hippolyto et Symphoriano Mm. | S. Philippi Benitii Conf. | In Vigilia S. Bartholomæi Ap. | S. Bartholomæi Ap. | S. Ludovoci Regis, Conf. | S. Zephyrini Pp. et Mart. | S. Josephi Calasanctii Conf. | S. Augustini Ep., Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Hermete Mart. | In Decollatione S. Joannis Baptistæ | Pro S. Sabina Mart. | S. Rosæ a Sancta Maria Virg. Limanæ | Pro Ss. Felice et Audacto Mm. | S. Raymundi Nonnati Conf.

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve