Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

Missale Romanum > Proprium de Sanctis > Festa Februarii

 

 

FESTA  FEBRUARII

Ante Quadragesimam, prima die mensis in qua fiat Officium de Feria communi, et primo resumenda non sit Missa præcedentis Dominicæ impedita, in Choro post Primam dicitur Missa conventualis pro Defunctis, juxta Rubricas et in Missis privatis, quæ non sint Defunctorum, pænultimo loco dicitur Oratio Fidélium supra.

_______________

DIE  1  febrUARII

SANCTI   ignatii

ep.  et  mart.

Duplex

   Introitus  

Gal. 6, 14

 

M

ihi autem absit gloriári, nisi in Cruce Dómini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. Ps. 131, 1. Meménto, Dómine, David : et omnis mansuetúdinis ejus. V/. Glória Patri. Mihi.

Oratio

I

nfirmitátem nostram réspice, omnípotens Deus : et, quia pondus própriæ actiónis gravat, beáti Ignátii Mártyris tui atque Pontíficis intercessio gloriósa nos prótegat. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Romános        Rom. 8, 35-39

F

ratres : Quis nos separábit a caritáte Christi : tribulátio, an angustia, an fames, an núditas, an perículum, an persecútio, an gládius? (sicut scriptum est : Quia propter te mortificámur tota die : æstimáti sumus sicut oves occisiónis). Sed in his omnibus superámus propter eum, qui diléxit nos. Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque ángeli, neque principátus, neque virtútes, neque instántia, neque futúra, neque fortitúdo, neque altitúdo, neque profúndum, neque creatúra ália póterit nos separáre a caritáte Dei, quæ est in Christo Jesu, Dómino nostro.

Graduale. Eccli 44, 16. Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. V/. Ibid , 20. Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.

Allelúja, allelúja. V/. Gal 2, 19-20. Christo confíxus sum Cruci : vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur

Tractus. Ps. 20, 3-4. Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei : et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. V/. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcedinis. V/. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

In Missis votivis Tempore Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur :

Allelúja, allelúja. V/. Gal. 2, 19-20. Christo confíxus sum Cruci : vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus. Allelúja. V/. Ps. 20, 4. Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Joánnem           Joann. 12, 24-25

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Amen, amen, dico vobis, nisi granum fruménti cadens in terram, mórtuum fúerit, ipsum solum manet : si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert. Qui amat ánimam suam, perdet eam : et qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam. Si quis mihi mínistrat, me sequátur : et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministráverit, honorificábit eum Pater meus.

Offertorium. Ps 8, 6-7. Glória et honóre coronásti eum : et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Domine.

Secreta

H

óstias tibi, Dómine, beáti Ignátii Mártyris tui atque Pontíficis dicátas méritis, benígnus assúme : et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.

Communio. Fruméntum Christi sum : déntibus bestiárum molar, ut panis mundus invéniar.

Postcommunio

R

efécti participatióne múneris sacri, quaésumus, Dómine, Deus noster : ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto Ignátio Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum. Per Dóminum.

_______________

 

S. Ignatii Ep. et Mart. | In Purificatione B. Mariæ Virg. | S. Blasii Ep. et Mart. | S. Andreæ Corsini Ep. et Conf. | S. Agathæ Virg. et Mart. | S. Titi Ep. et Conf. | Pro S. Dorothea Virg. et Mart. | S. Romualdi Abb. | S. Joannis de Matha Conf. | S. Cyrilli Ep. Alexandrini, Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Apollonia Virg. et Mart. | S. Scholasticæ Virg. | In Apparitione B. Mariæ Virg. Immaculatæ | Ss. Septem Fundatorum Ordinis Servorum B. M. V., Cc. | S. Valentini Presb. et Mart. | Ss. Faustini et Jovitæ Mm. | S. Simeonis Ep. et Mart. | Cathedra S. Petri Ap. Antiochiæ | S. Petri Damiani Ep., Conf. et Eccl. Doct. | In Vigilia S. Matthiæ Ap. | S. Matthiæ Ap. | S. Gabrielis a Virgine Perdolente Conf.

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2009 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve