Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
DIE 20 OCTOBRIS
Sancti joannis cantii
Confessoris
Duplex
M
iserátio hóminis circa próximum : misericórdia autem Dei super omnem carnem. Qui misericórdiam habet, docet et érudit quasi pastor gregem suum. Ps. 1, 1. Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, et in cáthedra pestiléntiæ non sedit. V/. Glória Patri. Miserátio hóminis.
Oratio
D
a, quaésumus, omnípotens Deus : ut, sancti Joánnis Confessóris exémplo in sciéntia Sanctórum proficiéntes atque áliis misericórdiam exhibéntes; ejus méritis, indulgéntiam apud te consequámur. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli
Jac. 2, 12-17
C
aríssimi : Sic loquímini, et sic fácite sicut per legem libertátis incipiéntes judicári. Judícium enim sine misericórdia illi, qui non fecit misericórdiam : superexáltat autem misericórdia judícium. Quid próderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habére, ópera autem non hábeat? Numquid poterit fides salváre eum? Si autem frater et soror nudi sint, et indígeant victu quotidiáno, dicat autem áliquis ex vobis illis : Ite in pace, calefacímini et saturámini : non dedéritis autem eis, quæ necessária sunt córpori, quid próderit? Sic et fides, si non hábeat ópera, mórtua est in semetípsa.
Graduale. Ps. 106, 8-9. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus : et mirabília ejus fíliis hóminum. V/. Quia satiávit ánimam inánem : et ánimam esuriéntem satiavit bonis.
Allelúja, allelúja. V/. Prov. 31, 20. Manum suam apéruit ínopi : et palmas suas exténdit ad páuperem. Allelúja.
¶ In Missis votivis Tempore Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur :
Allelúja, allelúja. V/. Prov. 31, 20. Manum suam apéruit ínopi : et palmas suas exténdit ad páuperem. Allelúja. V/. Ps. 111, 1. Beátus vir, qui timet Dóminum : in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam Luc. 12, 35-40
I
n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis : ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes : amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis. Fílius hóminis véniet.
Offertorium. Job 29, 14-16. Justítia indútus sum, et vestívi me, sicut vestiménto et diadémate, judício meo. Oculus fui cæco et pes claudo : pater eram páuperum.
Secreta
H
as, quaésumus, Dómine, hóstias sancti Joánnis Confessóris tui méritis benígnus assúme : et præsta; ut, te super ómnia et omnes propter te diligéntes, corde tibi et ópere placeámus. Per Dóminum.
Communio. Luc. 6, 38. Date, et dábitur vobis : mensúram bonam et confértam et coagitátam et supereffluéntem dabunt in sinum vestrum.
Postcommunio
P
retiósi Córporis et Sánguinis tui, Dómine, pasti delíciis, tuam súpplices deprecámur cleméntiam : ut, sancti Joánnis Confessóris tui méritis et exémplis, ejúsdem caritátis imitatóres effécti, consórtes simus et glóriæ : Qui vivis.
_______________
S. Remigii Ep. et Conf. | Ss. Angelorum Custodum | S. Teresiæ a Jesu Infante Virg. | S. Francisci Conf. | Ss. Placidi et Soc. Mm. | S. Brunonis Conf. | Sacratissimi Rosarii B. Mariæ Virg. | Pro S. Marco Pp. Conf. | Pro Ss. Sergio, Baccho, Marcello et Apulejo Mm. | S. Birgittæ Vid. | S. Joannis Leonardi Conf. | Pro Ss. Dionysio Ep., Rustico et Eleutherio Mm. | S. Francisci Borgiæ Conf. | Maternitatis B. Mariæ Virg. | S. Eduardi Regis, Conf. | S. Callisti I Pp. M. | S. Teresiæ Virg. | S. Hedwigis Vid. | S. Margaritæ Mariæ Alacoque Virg. | S. Lucæ Ev. | S. Petri de Alcantara Conf. | S. Joannis Cantii Conf. | S. Hilarionis Abb. | Pro Ss. Ursula et Soc. Vv. Mm. | S. Raphaëlis Archangeli | D. N. JESU CHRISTI REGIS | Ss. Chrysanthi et Dariæ Mm. | S. Evaristi Pp. M. | Vigilia Ss. Simonis et Judæ App. | Ss. Simonis et Judæ App. | Die 30 Octobris | Vigilia Omnium Sanctorum
_______________
© 2001-2008 Coordinamento di
Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve