Missale Romanum > Proprium de Sanctis > Festa Decembris > Die 21 Decembris. S. Thomæ Apostoli

 

 

Die 20 Decembris

Die  21  decembris

SANCTI   THOMÆ   APOSTOLI

Duplex  II  classis

 

 

Si hodie occurrat Feria Quatuor Temporum, in Choro post Tertiam dicitur Missa conventualis de Festo, et extra Chorum post Nonam legitur Missa de Feria, de qua tamen prohibentur Missæ privatæ.

Introitus                                                 Ps. 138, 17

M

ihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus : nimis confórtátus est principátus eórum. Ps. ibid., 1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me : tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. V/. Glória Patri. Mihi autem.

Oratio

D

a nobis, quaésumus, Dómine, beáti Apóstoli tui Thomæ sollemnitátibus gloriári : ut ejus semper et patrocíniis sublevémur; et fidem cóngrua devotióne sectémur. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Feriæ supra, præterquam in Missa conventuali, si occurrat Feria Quatuor Temporum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Ephésios          Ephes. 2, 19-22

F

ratres : Jam non estis hóspites et ádvenæ : sed estis cives sanctórum et doméstici Dei : superædificáti super fundaméntum Apostolórum et Prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Jesu : in quo omnis ædificátio constrúcta crescit in templum sanctum in Dómino, in quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu.

Graduale. Ps. 138, 17-18. Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus : nimis confortátus est principátus eórum. V/. Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 32, 1. Gaudéte, justi, in Dómino : rectos decet collaudátio. Allelúja,

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Joánnem             Joann. 20, 24-29

I

n illo témpore : Thomas, unus ex duódecim, qui dícitur Dídymus, non erat cum eis, quando venit Jesus. Dixérunt ergo ei álii discípuli : Vídimus Dóminum. Ille autem dixit eis : Nisi vídero in mánibus ejus fixúram clavórum, et mittam dígitum meum in locum clavórum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. Et post dies octo, íterum erant discípuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus jánuis clausis, et stetit in médio, et dixit : Pax vobis. Deínde dicit Thomæ : Infer dígitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incrédulus, sed fidélis. Respóndit Thomas et dixit ei : Dóminus meus et Deus meus. Dixit ei Jesus : Quia vidísti me, Thoma, credidísti : beáti, qui non vidérunt, et credidérunt.

Credo.

Offertorium. Ps. 18, 5. In omnem terram exívit sonus eórum : et in fines orbis terræ verba eórum.

Secreta

D

ébitum tibi, Dómine, nostræ réddimus servitútis, supplíciter exorántes : ut, suffrágiis beáti Thomæ Apóstoli, in nobis tua múnera tueáris, cujus honoránda confessióne laudis tibi hóstias immolámus. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Feriæ, ut supra.

Præfatio de Apostolis.

Communio. Joann. 20, 27. Mitte manum tuam, et cognósce loca clavórum : et noli esse incrédulus, sed fidélis.

Postcommunio

A

désto nobis, miséricors Deus : et, intercedénte pro nobis beáto Thoma Apóstolo, tua circa nos propitiátus dona custódi. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Feriæ, ut supra; et de ea legitur Evangelium in fine in Missis non conventualibus, si occurrat Feria Quatuor Temporum.

In Missis votivis post Septuagesimam omnia dicuntur ut supra, sed post Graduale, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur :

Tractus. Ps. 20, 3-4. Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei : et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. V/. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis. V/. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

Tempore autem Paschali Introitus et Offertorium sumuntur ex Missa Protexísti, de Communi Martyrum 1° loco infra, reliqua dicuntur ut supra, sed post Epistolam omittitur Graduale, et ejus loco dicitur :

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 32, 1. Gaudéte, justi, in Dómino : rectos decet collaudátio. Allelúja. V/. Ps. 88, 6. Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine : étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja.

 

Festa Januarii

Ad principium


Scribe | Ad paginam principalem


© 2001-2010 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.