Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Die  21  Julii

Sanctæ  praxedis

virginis

Simplex

   Introitus  

Ps. 118, 46-47

 

L

oquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar : et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. Ps. ibid., 1. Beáti immaculáti in via : qui ámbulant in lege Dómini.  V/. Glória Patri. Loquébar.

Oratio

E

xáudi nos, Deus, salutáris noster : ut, sicut de beátae Praxédis Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Corinthios       I Cor. 7, 25-34

F

ratres : De virginibus præcéptum Dómini non hábeo : consílium autem do, tamquam misericórdiam consecútus a Dómino, ut sim fidélis. Exístimo ergo hoc bonum esse propter instántem necessitátem, quóniam bonum est hómini sic esse. Alligátus es uxóri? noli quaérere solutiónem. Solútus es ab uxóre? noli quaérere uxórem. Si autem accéperis uxórem, non peccásti. Et si núpserit virgo, non peccávit : tribulatiónem tamen carnis habébunt hujúsmodi. Ego autem vobis parce. Hoc ítaque dico, fratres : Tempus breve est : réliquum est, ut, et qui habent uxóres, tamquam non habéntes sint; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudéntes; et qui emunt, tamquam non possidéntes; et qui utúntur hoc mundo, tamquam non utántur; praéterit enim figúra hujus mundi. Volo autem vos sine sollicitúdine esse. Qui sine uxóre est, sollícitus est, quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Deo. Qui autem cum uxóre est, sollícitus est, quæ sunt mundi, quómodo pláceat uxóri, et divísus est. Et múlier innúpta et virgo cógitat, quæ Dómini sunt, ut sit sancta córpore et spíritu : in Christo Jesu, Dómino nostro.

Graduale. Ps. 44, 8. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem. V/. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.

Allelúja, allelúja. V/. Ibid., 5. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum         Matth. 13, 44-52

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc : Símile est regnum cælórum thesáuro abscóndito in agro : quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. Iterum símile est regnum cælórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. íterum símile est regnum cælórum sagénæ, missæ in mare et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne saéculi : exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis : ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei : Etiam. Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno cælórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.

Offertorium. Ps. 44, 3. Diffúsa est grátia in lábiis tuis : proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in saéculum saéculi.

Secreta

A

ccépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum : quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum

Communio. Matth. 13, 45-46. Símile est regnum cælórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas : invénta autem una pretiósa margaríta, dedit ómnia sua, et comparávit eam.

Postcommunio

S

atiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris : ejus, quaésumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus. Per Dóminum.

_______________

 

IN FESTO PRETIOSISSIMI SANGUINIS D. N. J. C. | In Visitatione B. Mariæ Virg. | Pro Ss. Processo et Martiniano Mm. | S. Leonis II Papæ et Conf. | De sexta die infra Octavam Ss. Petri et Pauli App. | S. Antonii Mariæ Zaccaria Conf. | In Octava Ss. Petri et Pauli App. | Ss. Cyrilli et Methodii Epp. et Cc. | S. Elisabeth Reginæ, Vid. | Ss. Septem Fratrum Mm. ac Rufinæ et Secundæ Vv. et Mm. | S. Pii I Papæ et Mart. | S. Joannis Gualberti Abb. | Pro Ss. Nabore et Felice Mm. | S. Anacleti Papæ et Mart. | S. Bonaventuræ Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Henrici Imperatoris, Conf. | In Commemoratione B. M. V. de Monte Carmelo | S. Alexi Conf. | S. Camilli de Lellis Conf. | Pro Ss. Symphorosa et septem Filiis ejus Mm. | S. Vincenti a Paulo Conf. | S. Hieronymi Æmiliani Conf. | Pro S. Margarita Virg. et Mart. | S. Praxedis Virg. | S. Mariæ Magdalenæ Pœnitentis | S. Apollinaris Ep. et Mart. | Pro S. Liborio Ep. et Conf. | In Vigilia S. Jacobi Ap. | Pro S. Christina Virg. et Mart. | S. Jacobi Ap. | Pro S. Christophoro Mart. | S. Annæ Matris B. Mariæ Virg. | S. Pantaleonis Mart. | Ss. Nazarii et Celsi Mm., Victoris I Papæ. et Mart. ac Innocentii I Papæ. et Conf. | S. Marthæ Virg. | Pro Ss. Felice II Papa Simplicio, Faustino et Beatrice Mm. | Ss. Abdon et Sennen Mm. | S. Ignatii Conf.

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve