Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Die  22  aprilis

ss.  soteris  et  caji

pontificum  et  martirum

Semiduplex

   Introitus  

Joann. 21, 15-17

 

S

i díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas, allelúja, allelúja. Ps. 29, 1. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me. V/. Glória Patri. Si díligis.

Oratio

G

regem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde : et, per beátos Sotérem et Cajum, Mártyres tuos atque Summos Pontífices, perpétua protectióne custódi; quos totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastóres. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
I Petr. 5, 1-4 et 10-11

C

aríssimi : Senióres, qui in vobis sunt, óbsecro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor : páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum appáruerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in saécula sæculórum. Amen.

Allelúja, allelúja. V/. Matth. 16, 18. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja. V/. Ps. 44, 17, 18. Constítues eos príncipes super omnem terram : mémores erunt nóminis tui, Dómine. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum        Matth. 16, 13-19

I

n illo témpore : Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens : Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt : Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, alii vero Jeremíam aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus : Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit : Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei : Beátus es, Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cælórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cælis : et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis.

Offertorium. Jerem. 1, 9-10. Ecce, dedi verba mea in ore tuo : ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes, allelúja.

Secreta

O

blátis munéribus, quaésumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina : ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Præfatio de Apostolis.

Communio. Matth. 16, 18. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, allelúja.

Postcommunio

R

efectióne sancta enutrítam gubérna, quaésumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam : ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.

_______________

 

S. Francisci de Paula Conf. | S. Isidori Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Vincentii Ferrerii Conf. | S. Leonis I Papæ, Conf. et Eccl. Doct. | S. Hermenegildi Mart. |  S. Justini Mart. | Pro Ss. Tiburtio, Valeriano et Maximo Mm. | S. Aniceti Papæ et Mart. |  S. Anselmi Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Soteris et Caji Pp. et Mm. | S. Georgii Mart. | S. Fidelis a Sigmaringa Mart. | S. Marci Ev. | Ss. Cleti et Marcellini Pp. et Mm. | S. Petri Canisii Conf. et Eccl. Doct. | S. Pauli a Cruce Conf. | Pro S. Vitale Mart. | S. Petri Mart. | S. Catharinæ Senensis Virg. | In sollemnitate S. Joseph, Sponsi B. M. V., Conf. et Ecclesiæ universalis Patroni

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve