Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
Missale Romanum > Proprium de Sanctis > Festa Februarii
Die 23 februarii
Sancti petri damiani
Ep., Conf. et eccl. Doct.
Duplex
Missa In médio, de Communi Doctorum infra, præter Orationem sequentem, et dicitur Credo.
C
oncéde nos, quaésumus, omnípotens Deus : beáti Petri Confessóris tui atque Pontíficis mónita et exémpla sectári; ut per terréstrium rerum contémptum ætérna gáudia consequámur. Per Dóminum.
¶ Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ in Missis non conventualibus, et, nisi annus fuerit bissextilis, vel etiam in anno bissextili, si hodie fuerit Sabbatum, additur Commemoratio Vigiliæ, ut in Missa sequenti infra. Hæc autem Commemoratio Vigiliæ in utroque casu fit etiam extra Quadragesimam, addito ultimo Evangelio de ipsa Vigilia. Et, in utroque pariter casu, extra Quadragesimam, Missa conventualis de Festo legitur extra Chorum post Tertiam sine Commemoratione Vigiliæ, et in Choro post Nonam dicitur Missa de Vigilia sine Commemoratione Festi. Missæ vero privatæ in Quadragesima ad libitum dici possunt, vel de Festo, vel de Feria, vel de Vigilia, extra Quadragesimam, vel de Festo, vel de Vigilia, juxta Rubricas.
Secreta *
S
ancti Petri Pontíficis tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio, quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.
Et fit Commemoratio Feriæ, si venerit in Quadragesima, et Vigiliæ, ut supra.
Postcommunio *
U
t nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem : beátus Petrus Póntifex tuus et Doctor egrégius, quaésumus, precátor accédat. Per Dóminum.
Et fit Commemoratio Feriæ, si venerit in Quadragesima, et Vigiliæ, ut supra; ac legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.
_______________
S. Ignatii Ep. et Mart. | In Purificatione B. Mariæ Virg. | S. Blasii Ep. et Mart. | S. Andreæ Corsini Ep. et Conf. | S. Agathæ Virg. et Mart. | S. Titi Ep. et Conf. | Pro S. Dorothea Virg. et Mart. | S. Romualdi Abb. | S. Joannis de Matha Conf. | S. Cyrilli Ep. Alexandrini, Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Apollonia Virg. et Mart. | S. Scholasticæ Virg. | In Apparitione B. Mariæ Virg. Immaculatæ | Ss. Septem Fundatorum Ordinis Servorum B. M. V., Cc. | S. Valentini Presb. et Mart. | Ss. Faustini et Jovitæ Mm. | S. Simeonis Ep. et Mart. | Cathedra S. Petri Ap. Antiochiæ | S. Petri Damiani Ep., Conf. et Eccl. Doct. | In Vigilia S. Matthiæ Ap. | S. Matthiæ Ap. | S. Gabrielis a Virgine Perdolente Conf.
_______________
© 2001-2009 Coordinamento di
Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve