Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
Die 23 novembris
sancti clementis i
papæ et mart.
Duplex
D
icit Dóminus : Sermónes mei, quos dedi in os tuum, non defícient de ore tuo : et múnera tua accépta erunt super altáre meum. Ps. 111, 1. Beátus vir, qui timet Dóminum : in mandátis ejus cupit nimis. V/. Glória Patri. Dicit Dóminus.
Oratio
G
regem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde : et, per beátum Cleméntem, Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectíone custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.
Et fit Commemoratio S. Felicitatis Martyris :
Oratio
P
ræsta, quaésumus, omnípotens Deus : ut, beátæ Felicitátis Mártyris tuæ sollémnia recenséntes, méritis ipsíus protegámur et précibus. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses
Philipp. 3, 17-21; 4, 1-3
F
ratres : Imitatóres mei estóte, et observáte eos qui ita ámbulant, sicut habétis formam nostram. Multi enim ámbulant, quos sæpe dicébam vobis (nunc autem et flens dico) inimícos crucis Christi : quorum finis intéritus : quorum Deus venter est : et glória in confusióne ipsórum, qui terréna sàpiunt. Nostra autem conversátio in cælis est : unde étiam Salvatórem exspectámus Dóminum nostrum Jesum Christum, qui reformábit corpus humilitátis nostræ, configurátum córpori claritátis suæ, secúndum operatiónem, qua étiam possit subjícere sibi ómnia. Itaque, fratres mei carissimi, et desideratíssimi, gáudium meum, et coróna mea : sic state in Dómino, caríssimi. Evódiam rogo, et Sýntychen déprecor idípsum sápere in Dómino. Etiam rogo et te, germáne compar, ádjuva illas, quæ mecum laboravérunt in Evangélio cum Cleménte, et céteris adjutóribus meis, quorum nómina sunt in libro vitæ.
Graduale. Ps. 106, 32, 31. Exáltent eum in Ecclésia plebis : et in cáthedra seniórum laudent eum. V/. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus; et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja. V/. Matth. 16, 18. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum Matth. 16, 13-19
I
n illo témpore : Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens : Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt : Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, alii vero Jeremíam aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus : Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit : Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei : Beátus es, Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cælórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cælis : et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis.
Offertorium. Jerem. 1, 9-10. Ecce, dedi verba mea in ore tuo : ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes.
Secreta
O
blátis munéribus, quaésumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina : ut, et gregis tui profíciat ubique succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.
Pro S. Felicitate Secreta
V
ota pópuli tui, Dómine, propitiátus inténde : et, cujus nos tríbuis sollémnia celebráre, fac gaudére suffrágiis. Per Dóminum
Præfatio de Apostolis.
Communio. Matth. 16, 18. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
Postcommunio
R
efectióne sancta enutrítam gubérna, quaésumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam : ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.
Pro S. Felicitate Postcommunio
S
úpplices te rogámus, omnípotens Deus : ut, intercedéntibus Sanctis tuis, et tua in nobis dona multíplices, et témpora nostra dispónas. Per Dóminum.
_______________
IN FESTO OMNIUM SANCTORUM | In Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum | S. Caroli Ep. et Conf. | Pro Ss. Vitale et Agricola Mm. | Octava Omnium Sanctorum | Pro Ss. Quatuor Coronatis Mm. | In Dedicatione Archibasilicæ Ssmi Salvatoris | Pro S. Theodoro Mart. | S. Andreæ Avellini Conf. | Pro Ss. Tryphone, Respicio et Nimpha Virgine Mm. | S. Martini Ep. et Conf. | Pro S. Menna Mart. | S. Martini I Pp. et Mart. | S. Didaci Conf. | S. Josaphat Ep. et Mart. | S. Alberti Magni Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Gertrudis Virg. | S. Gregorii Thaumaturgi Ep. et Conf. | In Dedicatione Basilicarum Ss. Petri et Pauli App. | S. Elisabeth Vid. | Pro S. Pontiano Pp. et Mart. | S. Felicis de Valois Conf. | In Præsentatione B. Mariæ Virg. | S. Cæciliæ Virg. et Mart. | S. Clementis I Pp. et Mart. | Pro S. Felicitate Mart. | S. Joannis a Cruce Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Chrysogono Mart. | S. Catharinæ Virg. et Mart. | S. Silvestri Abb. | Pro S. Petro Alexandrino Ep. et Mart.
_______________
© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve