Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
Missale Romanum > Proprium de Sanctis > Festa Februarii
Die 24 vel 25 februarii
SANCTI MATTHIÆ APOSTOLI
Duplex II classis
¶ Hodie, in Quadragesima, in Choro post Tertiam dicitur Missa conventualis de Festo, et extra Chorum post Nonam legitur Missa de Feria; de qua tamen prohibentur Missæ privatæ.
M
ihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus : nimis confórtátus est principátus eórum. Ps. ibid., 1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me : tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. V/. Glória Patri. Mihi autem.
D
eus, qui beátum Matthíam Apostolórum tuórum collégio sociásti : tríbue, quaésumus; ut, ejus interventióne, tuæ circa nos pietátis semper víscera sentiámus. Per Dóminum.
Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ in Missis non conventualibus.
Léctio Actuum Apostolórum
Act 1, 15-26
I
n diébus illis exsúrgens Petrus in médio fratrum, dixit (erat autem turba hóminum simul, fere centum vigínti) : Viri fratres, opórtet impléri Scriptúram, quam prædíxit Spíritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eórum, qui comprehendérunt Jesum : qui connumerátus erat in nobis, et sortítus est sortem ministérii hujus. Et hic quidem possédit agrum de mercéde iniquitátis, et suspénsus crépuit médius : et difúsa sunt ómnia víscera ejus. Et notum factum est ómnibus habitántibus Jerúsalem, ita ut appellarétur ager ille, lingua eórum, Hacéldama, hoc est ager sánguinis. Scriptum est enim in libro Psalmórum : Fiat commorátio eórum desérta, et non sit, qui inhábitet in ea : et episcopátum ejus accípiat alter. Opórtet ergo ex his viris, qui nobíscum sunt congregáti in omni témpore, quo intrávit et exívit inter nos Dóminus Jesus, incípiens a baptísmate Joánnis usque in diem, qua assúmptus est a nobis, testem resurrectiónis ejus nobíscum fíeri unum ex istis. Et statuérunt duos, Joseph qui vocabátur Bársabas, qui cognominátus est Justus, et Matthíam. Et orántes dixérunt : Tu, Dómine, qui corda nosti ómnium, osténde, quem elégeris ex his duóbus unum, accípere locum ministérii hujus et apostolátus, de quo prævaricátus est Judas, ut abíret in locum suum. Et dedérunt sortes eis, et cécidit sors super Matthíam, et annumerátus est cum úndecim Apóstolis.
Graduale. Ps. 138, 17-18. Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus : nimis confortátus est principátus eórum. V/. Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur.
Tractus. Ps. 20, 3-4. Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei : et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. V/. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis. V/. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum Matth. 11, 25-30
I
n illo témpore : Respóndens Jesus, dixit : Confíteor tibi, Pater, Dómine cæli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Ita, Pater : quóniam sic fuit plácitum ante te. Omnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium nisi Pater : neque Patrem quis novit nisi Fílius, et cui volúerit Fílius reveláre. Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde : et inveniétis réquiem animábus vestris. Jugum enim meum suáve est et onus meum leve.
Credo.
Offertorium. Ps. 44, 17-18. Constítues eos príncipes super omnem terram : mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progénie et generatióne.
Secreta
H
óstias tibi, Dómine, quas nómini tuo sacrándas offérimus, sancti Matthíæ Apóstoli tui prosequátur orátio : per quam nos expiári fácias et deféndi. Per Dóminum.
Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ, ut supra.
Præfatio de Apostolis.
Communio. Matth. 19, 28. Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.
Postcommunio
P
ræsta, quaésumus, omnípotens Deus : ut per hæc sancta, quæ súmpsimus, interveniénte beáto Matthía Apóstolo tuo, véniam consequámur et pacem. Per Dóminum.
Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ, ut supra; et de ea legitur Evangelium in fine, juxta Rubricas.
¶ In Missis votivis ante Septuagesimam vel post Pentecosten, omisso Tractu, post Graduale dicitur :
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 32, 1. Gaudéte, justi, in Dómino : rectos decet collaudátio. Allelúja.
¶ Tempore autem Paschali Introitus, Allelúja cum suis Versibus post Epistolam, Offertorium et Communio sumuntur ex Missa Protexísti, de Communi Martyrum 1° loco infra, reliqua dicuntur ut supra.
_______________
S. Ignatii Ep. et Mart. | In Purificatione B. Mariæ Virg. | S. Blasii Ep. et Mart. | S. Andreæ Corsini Ep. et Conf. | S. Agathæ Virg. et Mart. | S. Titi Ep. et Conf. | Pro S. Dorothea Virg. et Mart. | S. Romualdi Abb. | S. Joannis de Matha Conf. | S. Cyrilli Ep. Alexandrini, Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Apollonia Virg. et Mart. | S. Scholasticæ Virg. | In Apparitione B. Mariæ Virg. Immaculatæ | Ss. Septem Fundatorum Ordinis Servorum B. M. V., Cc. | S. Valentini Presb. et Mart. | Ss. Faustini et Jovitæ Mm. | S. Simeonis Ep. et Mart. | Cathedra S. Petri Ap. Antiochiæ | S. Petri Damiani Ep., Conf. et Eccl. Doct. | In Vigilia S. Matthiæ Ap. | S. Matthiæ Ap. | S. Gabrielis a Virgine Perdolente Conf.
_______________
© 2001-2009 Coordinamento di
Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve