Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
Missale Romanum > Proprium de Sanctis > Festa Januarii
die 24 Januarii
Sancti timothei
ep. et mart.
Duplex
S
tátuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum : ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. Ps. 131, 1. Meménto, Dómine, David : et omnis mansuetúdinis ejus. V/. Glória Patri. Státuit ei.
I
nfirmitátem nostram réspice, omnípotens Deus : et quia pondus própriæ actiónis gravat, beáti Timóthei Confessóris tui atque Pontíficis veneránda sollémnitas, et devotiónem nobis áugeat, et salútem. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti PauliApóstoli
ad Timótheum I Tim. 6, 11-16
C
aríssime : Sectáre justítiam, pietátem, fidem, caritátem, patiéntiam, mansuetúdinem. Certa bonum certámen fídei, apprehénde vitam ætérnam, in qua vocátus es, et conféssus bonam confessionem coram multis téstibus. Præcípio tibi coram Deo, qui vivíficat ómnia, et Christo Jesu, qui testimónium réddidit sub Póntio Piláto, bonam confessiónem : ut serves mandátum sine mácula, irreprehensíbile usque in advéntum Dómini nostri Jesu Christi, quem suis tempóribus osténdet beátus et solus potens, Rex regum et Dóminus dominántium : qui solus habet immortalitátem, et lucem inhábitat inaccessíbilem : quem nullus hóminum vidit, sed nec vidére potest : cui honor et impérium sempitérnum. Amen.
Graduale. Ps. 88, 21-23. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum : manus enim mea auxiliábitur ei, et brácchium meum confortábit eum. V/. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 109, 4. Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.
Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur
Tractus. Ps. 20, 3-4. Desidérium ánimæ eius tribuísti ei : et voluntáte labiórum eius non fraudásti eum. V/. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis. V/. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam Luc. 14, 26-33
I
n illo témpore : Dixit Jesus turbis : Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxórem, et fílios, et fratres, et soróres, adhuc autem et ánimam suam, non potest meus esse discípulus. Et qui non bájulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discípulus. Quis enim ex vobis volens turrim ædificáre, non prius sedens cómputat sumptus, qui necessárii sunt, si hábeat ad perficiéndum; ne, posteáquam posúerit fundaméntum, et non potúerit perfícere, omnes, qui vident, incípiant illúdere ei, dicéntes : Quia hic homo cœpit ædificáre, et non pótuit consummáre? Aut quis rex itúrus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cógitat, si possit cum decem mílibus occúrrere ei, qui cum vigínti mílibus venit ad se? Alióquin, adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens, rogat ea, quæ pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renúntiat ómnibus, quæ póssidet, non potest meus esse discípulus.
Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso : et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.
Secreta
H
óstias tibi, Dómine, beáti Timóthei Mártyris tui atque Pontíficis dicátas méritis, benígnus assúme : et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.
Communio. Ps. 88, 36 et 37-38. Semel jurávi in sancto meo : Semen ejus in ætérnum manébit : et sedes ejus sicut sol in conspéctu meo, et sicut luna perfécta in ætérnum, et testis in cælo fidélis.
Postcommunio
R
efécti participatióne múneris sacri, quaésumus, Dómine Deus noster : ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto Timótheo Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum. Per Dóminum.
_______________
S. Hilarii Ep., Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Felice Presb. et Mart. | S. Pauli primi Erem. C. | Pro S. Mauro Abb. | S. Marcelli I Papæ et Mart. | S. Antonii Abb. | In Cathedra S. Petri Ap. Romæ | Pro S. Prisca Virg. et Mart. | Ss. Marii, Marthæ, Audifacis et Abachum Mm. | Pro S. Canuto Rege Mart. | Ss. Fabiani Papæ et Sebastiani Mm. | S. Agnetis Virg. et Mart. | Ss. Vincentii et Anastasii Mm. | S. Raimundi de Peñafort Conf. | Pro S. Emerentiana Virg. et Mart. | S. Timothei Ep. et Mart. | In Conversione S. Pauli Ap. | S. Polycarpi Ep. et Mart. | S. Joannis Chrysostomi Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Petri Nolasci Conf. | Pro S. Agnete Virg. et Mart. Secundo | S. Francisci Salesii Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Martinæ Virg. et Mart. | S. Joannis Bosco Conf.
_______________
© 2001-2009 Coordinamento di
Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve