Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

DIE  24  OCTOBRIS

S.   raphaËlis   archangeli

Duplex  majus

   Introitus  

Ps. 102, 20

 

B

enedícite Dóminum, omnes Angeli ejus : poténtes virtúte, qui fácitis verbum eius, ad audiéndam vocem sermónum ejus. Ps. ibid., 1. Bénedic, ánima mea, Dómino : et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. V/. Glória Patri. Benedícite.

Oratio

D

eus, qui beátum Raphaélem Archángelum Tobíæ fámulo tuo cómitem dedísti in via : concéde nobis fámulis tuis; ut ejúsdem semper protegámur custódia et muniámur auxílio. Per Dóminum.

Léctio  libri   Tobíæ
Tob. 12, 7-15

I

n diébus illis : Dixit Angelus Ráphaël ad Tobíam : Sacraméntum regis abscóndere bonum est : ópera autem Dei reveláre et confitéri honoríficum est. Bona est orátio cum jejúnio, et eleemósyna magis quam thesáuros auri recóndere : quóniam eleemósyna a morte líberat, et ipsa est, quæ purgat peccáta et facit inveníre misericórdiam et vitam ætérnam. Qui autem fáciunt peccátum et iniquitátem, hostes sunt ánimæ suæ. Manifésto ergo vobis veritátem, et non abscóndam a vobis occúltum sermónem. Quando orábas cum lácrimis, et sepeliébas mórtuos, et derelinquébas prándium tuum, et mórtuos abscondébas per diem in domo tua, et nocte sepeliébas eos, ego óbtuli oratiónem tuam Dómino. Et quia accéptus eras Deo, necésse fuit, ut tentátio probáret te. Et nunc misit me Dóminus, ut curárem te, et Saram uxórem fílii tui a dæmónio liberárem. Ego enim sum Raphaël Angelus, unus ex septem, qui astámus ante Dóminum.

Graduale. Tob. 8, 3. Angelus Dómini Ráphaël apprehéndit et ligávit dǽmonem. V/. Ps. 146, 5. Magnus Dóminus noster, et magna virtus ejus.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 137, 1-2. In conspéctu Angelórum psallam tibi : adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo, Dómine. Allelúja.

In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur

Tractus. Ps. 148, 2. Laudáte Dóminum, omnes Angeli ejus : laudáte eum, omnes virtútes ejus. V/. Ps. 102, 21. Benedícite Dóminum, omnes virtútes ejus : minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur :

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 102, 1. Bénedic, ánima mea, Dóminum : et ómnia interióra mea nomen sanctum ejus. Allelúja. V/. Tob. 3, 25; 5, 11. Missus est Angelus Dómini sanctus Ráphaël a Deo ad Tobíam, et salutávit eum, et dixit : Gáudium sit tibi semper. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Joánnem  P          Joann. 5, 1-4  

I

n illo témpore : Erat dies festus Judæórum, et ascéndit Jesus Jerosólymam. Est autem Jerosólymis Probática piscína, quæ cognominátur hebráice Bethsáida, quinque pórticus habens. In his jacébat multitúdo magna languéntium, cæcórum, claudórum, aridórum exspectántium aquæ motum. Angelus autem Dómini descendébat secúndum tempus in piscínam, et movebátur aqua. Et, qui prior descendísset in piscínam post motiónem aquæ, sanus fiebat, a quacúmque detinebátur infirmitáte.

Credo.

Offertorium. Apoc. 8, 3 et 4. Stetit Angelus juxta aram templi, habens thuríbulum áureum in manu sua, et data sunt ei incénsa multa : et ascéndit fumus arómatum in conspéctu Dei.

Secreta

H

óstias tibi, Dómine, laudis offérimus, supplíciter deprecántes : ut eásdem, angélico pro nobis interveniénte suffrágio, et placátus accípias, et ad salútem nostram proveníre  concédas. Per Dóminum.

Communio. Dan. 3, 58. Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum : hymnum dícite, et superexáltate eum in saécula.

Postcommunio

D

irígere dignáre, Dómine Deus, in adjutórium nostrum sanctum Raphaélem Archángelum : et, quem tuæ majestáti semper assístere crédimus, tibi nostras exíguas preces benedicéndas assígnet. Per Dóminum.

_______________

 

S. Remigii Ep. et Conf. | Ss. Angelorum Custodum | S. Teresiæ a Jesu Infante Virg. |  S. Francisci Conf. | Ss. Placidi et Soc. Mm. | S. Brunonis Conf. | Sacratissimi Rosarii B. Mariæ Virg. | Pro S. Marco Pp. Conf. | Pro Ss. Sergio, Baccho, Marcello et Apulejo Mm. | S. Birgittæ Vid. | S. Joannis Leonardi Conf. | Pro Ss. Dionysio Ep., Rustico et Eleutherio Mm. | S. Francisci Borgiæ Conf. | Maternitatis B. Mariæ Virg. | S. Eduardi Regis, Conf. | S. Callisti I Pp. M. | S. Teresiæ Virg. | S. Hedwigis Vid. | S. Margaritæ Mariæ Alacoque Virg. | S. Lucæ Ev. | S. Petri de Alcantara Conf. | S. Joannis Cantii Conf. | S. Hilarionis Abb. | Pro Ss. Ursula et Soc. Vv. Mm. | S. Raphaëlis Archangeli | D. N. JESU CHRISTI REGIS | Ss. Chrysanthi et Dariæ Mm. | S. Evaristi Pp. M. | Vigilia Ss. Simonis et Judæ App. | Ss. Simonis et Judæ App. | Die 30 Octobris | Vigilia Omnium Sanctorum

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve