Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Die  25  Julii

Sancti  jacobi  apostoli

Duplex  II  classis

   Introitus  

Dan. 3, 84 et 87

 

M

ihi autem nimis bonoráti sunt amíci tui, Deus : nimis confortátus est principátus eórum. Ps. ibid., 1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me : tu cognovísti sessiónem meam ei resurrectiónem meam. V/. Glória Patri. Mihi autem.

Oratio

E

sto, Dómine, plebi tuæ sanctificátor et custos : ut, Apóstoli tui Jacóbi muníta præsídiis, et conversatióne tibi pláceat, et secúra mente desérviat. Per Dóminum.

Et, in Missis privatis tantum, fit Commemoratio S. Christophori Mart. :

Oratio

P

ræsta, quaésumus, omnípotens Deus : ut, qui beáti Christóphori Mártyris tui natalítia cólimus, intercessióne ejus, in tui nóminis amóre roborémur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Corínthios       I Cor. 4, 9-15

F

ratres, puto quod Deus nos Apóstolos novíssimos osténdit, tamquam morti destinátos : quia spectáculum facti sumus mundo et Angelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo : nos infírmi, vos autem fortes : vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis caédimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris : maledícimur, et benedícimus : persecutiónem pátimur, et sustinémus : blasphemámur, et obsecrámus : tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndam vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo. Nam si decem mília pædagogórum habeátis in Christo : sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangélium ego vos génui.

Graduale. Ps. 44, 17 et 18. Constítues eos príncipes super omnem terram : mémores erunt nóminis tui, Dómine. V/. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii : proptérea pópuli confitebúntur tibi.

Allelúja, allelúja. V/. Joann. 15, 16. Ego vos elegi de mundo, ut eátis, et fructum afferátis, et fructus vester máneat. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum      Matth. 20, 20-23

I

n illo témpore : Accessit ad Jesum mater filiórum Zebedaéi cum fíliis suis, adórans et petens áliquid ab eo. Qui dixit ei : Quid vis? Ait illi : Dic, ut sédeant hi duo fílii mei, unus ad déxteram tuam et unus ad sinístram in regno tuo. Respóndens autem Jesus, dixit : Néscitis, quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum? Dicunt ei : Póssumus. Ait illis : Cálicem quidem meum bibétis : sédere autem ad déxteram meam vel sinístram, non est meum dare vobis, sed quibus parátum est a Patre meo.

Credo.

Offertorium. Ps. 18, 5. In omnem terram exívit sonus eórum : et in fines orbis terræ verba eórum.

Secreta

O

blatiónes pópuli tui, quaésumus, Dómine, beáti Jacóbi Apóstoli pássio beáta concíliet : et, quæ nostris non aptæ sunt méritis, fiant tibi plácitæ ejus deprecatióne. Per Dóminum.

Pro S. Christophoro                          Secreta

M

unéribus nostris, quaésumus, Dómine, precibúsque suscéptis : et cæléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.

Præfatio de Apostolis.

Communio. Matth. 19, 28. Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.

Postcommunio

B

eáti Apóstoli tui Jacóbi, quaésumus, Dómine, intercessióne nos ádjuva : pro cujus festivitáte percépimus tua sancta lætántes. Per Dóminum.

Pro S. Christophoro                      Postcommunio

D

a, quaésumus, Dómine, Deus noster : ut, sicut tuórum commemoratióne Sanctórum temporáli gratulámur offício; ita perpétuo læténtur aspéctu. Per Dóminum.

In Missis votivis omnia dicuntur ut supra, sed post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur

 

Tempore autem Paschali Missa Protexísti, de Communi Martyrum 1° loco infra, cum Orationibus, Epistola et Evangelio ut supra; sed post Epistolam dicitur :

Allelúja, allelúja. V/. Joann. 15, 16. Ego vos elégi de mundo, ut eátis, et fructum afferátis, et fructus vester máneat. Allelúja. V/. Ps. 88, 6. Confitebúntur aé mirabília tua, Dómine : étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja.

_______________

 

IN FESTO PRETIOSISSIMI SANGUINIS D. N. J. C. | In Visitatione B. Mariæ Virg. | Pro Ss. Processo et Martiniano Mm. | S. Leonis II Papæ et Conf. | De sexta die infra Octavam Ss. Petri et Pauli App. | S. Antonii Mariæ Zaccaria Conf. | In Octava Ss. Petri et Pauli App. | Ss. Cyrilli et Methodii Epp. et Cc. | S. Elisabeth Reginæ, Vid. | Ss. Septem Fratrum Mm. ac Rufinæ et Secundæ Vv. et Mm. | S. Pii I Papæ et Mart. | S. Joannis Gualberti Abb. | Pro Ss. Nabore et Felice Mm. | S. Anacleti Papæ et Mart. | S. Bonaventuræ Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Henrici Imperatoris, Conf. | In Commemoratione B. M. V. de Monte Carmelo | S. Alexi Conf. | S. Camilli de Lellis Conf. | Pro Ss. Symphorosa et septem Filiis ejus Mm. | S. Vincenti a Paulo Conf. | S. Hieronymi Æmiliani Conf. | Pro S. Margarita Virg. et Mart. | S. Praxedis Virg. | S. Mariæ Magdalenæ Pœnitentis | S. Apollinaris Ep. et Mart. | Pro S. Liborio Ep. et Conf. | In Vigilia S. Jacobi Ap. | Pro S. Christina Virg. et Mart. | S. Jacobi Ap. | Pro S. Christophoro Mart. | S. Annæ Matris B. Mariæ Virg. | S. Pantaleonis Mart. | Ss. Nazarii et Celsi Mm., Victoris I Papæ. et Mart. ac Innocentii I Papæ. et Conf. | S. Marthæ Virg. | Pro Ss. Felice II Papa Simplicio, Faustino et Beatrice Mm. | Ss. Abdon et Sennen Mm. | S. Ignatii Conf.

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve