Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

Missale Romanum > Proprium de Sanctis > Festa Maji > S. Gregorii VII Papæ et Conf.

 

 

die  25  maji

SANCTi  gregorii  vii

papæ  et  conf.

Duplex

   Introitus  

Joann. 21, 15-17

 

S

i díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas (T. P. allelúja, allelúja). Ps. 29, 1. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me. V/. Glória Patri. Si díligis.

Oratio

D

eus, in te sperántium fortitúdo, qui beátum Gregórium Confessórem tuum atque Pontíficem, pro tuénda Ecclésiæ libertáte, virtúte constántiæ roborásti : da nobis, ejus exémplo et intercessióne, ómnia adversántia fórtiter superáre. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Urbani I Papæ et Mart. :

Oratio

G

regem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde : et, per beátum Urbánum, Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli
I Petr. 5, 1-4 et 10-11

C

aríssimi : Senióres, qui in vobis sunt, óbsecro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor : páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum appáruerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiæ, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in saécula sæculórum. Amen.

Graduale. Ps. 106, 32, 31. Exáltent eum in Ecclésia plebis : et in cáthedra seniórum laudent eum. V/. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus; et mirabília ejus fíliis hóminum.

Allelúja, allelúja. V/. Matth. 16, 18. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.

Tempore Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur :

Allelúja, allelúja. V/. Matth. 16, 18. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja. V/. Ps. 44, 17-18. Constítues eos príncipes super omnem terram : mémores erunt nóminis tui, Dómine. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam                  Matth. 16, 13-19

I

n illo témpore : Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens : Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt : Alii Joánnem Baptístam, alii autem Elíam, alii vero Jeremíam aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus : Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit : Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei : Beátus es, Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cælórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cælis : et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis.  

Offertorium. Jerem. 1, 9-10. Ecce, dedi verba mea in ore tuo : ecce, constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes (T. P. allelúja).

Secreta

O

blátis munéribus, quaésumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina : ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Pro S. Urbano                       Secreta

M

únera quæ tibi, Dómine, lætántes offérimus, súscipe benígnus, et præsta : ut, intercedénte beáto Urbáno, Ecclésia tua et fídei integritáte lætétur, et témporum tranquillitáte semper exúltet. Per Dóminum.

Præfatio de Apostolis.

Communio. Matth. 16, 18. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam (T. P. allelúja).

Postcommunio

R

efectióne sancta enutrítam gubérna, quaésumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam : ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.

Pro S. Urbano              Postcommunio

M

ultíplica, quaésumus, Dómine, in Ecclésia tua spíritum grátiæ, quem dedísti : ut beáti Urbáni, Mártyris tui atque Summi Pontíficis, deprecatíone nec pastóri obediéntia gregis nec gregi desit cura pastóris. Per Dóminum.

_______________

 

Ss. Philippi et Jacobi App. | S. Athanasii Ep., Conf. et Eccl. Doct. | In Inventione S. Crucis | Pro S. Alexandro I Pp., Eventio et Theodulo Mm. ac Juvenale Ep. et Conf. | S. Monicae Vid. | S. Pii V Pp. et Conf. | S. Joannis Ap. et Ev. ante Portam Latinam | S. Stanislai Ep. et Mart. |  Apparitio S. Michaëlis Archangeli | S. Gregorii Nazianzeni Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Antonini Ep. et Conf. | Pro Ss. Gordiano et Epimacho Mm. | Ss. Nerei, Achillei et Domitillæ Virg. ac Pancratii Mart. | S. Roberti Bellarmino Ep., Conf. et Eccl. Doct.  | S. Bonifatii Mart. | S. Joannis Baptistæ de la Salle Conf. | S. Ubaldi Ep. et Conf. | S. Paschalis Baylon Conf. | S. Venantii  Mart. | S. Petri Cælestini Pp. et Conf. | Pro S. Pudentiana Virg. | S. Bernardini Senensis Conf. | S. Gregorii Pp. et Conf. | Pro S. Urbano Pp. et Mart. | S. Philippi Nerii Conf. | Pro S. Eleutherio Pp. et Mart. | S. Bedæ Venerabilis Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Joanne I Pp. et Mart. | S. Augustini Ep. et Conf. | S. Mariæ Magdalenæ de Pazzis Virg. | S. Felicis I Pp. et Mart. | S. Angelæ Mericæ Virg. | Pro S. Petronilla Virg.

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2009 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve