Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Die  26  aprilis

ss.  cleti  et  marcellini

pontificum  et  martirum

Semiduplex

Missa Si díligis me, de Communi Summorum Pontificum infra.

Oratio *

G

regem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde : et, per beátos Cletum et Marcellínum, Mártyres tuos atque Summos Pontífices, perpétua protectióne custódi; quos totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastóres. Per Dóminum.

Secreta *

O

blátis munéribus, quaésumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina : ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Postcommunio *

R

efectióne sancta enutrítam gubérna, quaésumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam : ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.

Si quod ex sequentibus Festis, quod fuerit duplex aut semiduplex, in Feriis Rogationum occurrat, de Rogationibus, juxta propriam Rubricam, fit Commemoratio in omnibus Missis, excepta Missa conventuali de Festo, si altera dicatur conventualis vel cantata de Rogationibus. Itemque Feria IV, ante Commemoratiónem Feriæ Rogationum, fit Commemoratio Vigiliae Ascensionis, præterquam in Missa conventuali de Festo vel de Rogationibus. Et in Missis, in quibus facta sit Commemoratio Feriæ aut Vigiliæ, ultimum Evangelium Feria II erit de Rogationibus, Feria IV de Vigilia. De iisdem Festis tamen Feria II vel IV occurrentibus, nisi fuerint Duplicia I vel II classis. Missa conventualis legitur extra Chorum, et Missa conventualis de Feria aut de Vigilia dicitur in Choro.

_______________

 

S. Francisci de Paula Conf. | S. Isidori Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Vincentii Ferrerii Conf. | S. Leonis I Papæ, Conf. et Eccl. Doct. | S. Hermenegildi Mart. |  S. Justini Mart. | Pro Ss. Tiburtio, Valeriano et Maximo Mm. | S. Aniceti Papæ et Mart. |  S. Anselmi Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Soteris et Caji Pp. et Mm. | S. Georgii Mart. | S. Fidelis a Sigmaringa Mart. | S. Marci Ev. | Ss. Cleti et Marcellini Pp. et Mm. | S. Petri Canisii Conf. et Eccl. Doct. | S. Pauli a Cruce Conf. | Pro S. Vitale Mart. | S. Petri Mart. | S. Catharinæ Senensis Virg. | In sollemnitate S. Joseph, Sponsi B. M. V., Conf. et Ecclesiæ universalis Patroni

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve