Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

Missale Romanum > Proprium de Sanctis > Festa Maji > S. Philippi Nerii Conf.

 

 

die  26  maji

SANCTi  philippi  nerii

confessoris

Duplex

   Introitus  

Rom. 5, 5

 

C

áritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per inhabitántem Spíritum ejus in nobis. (T. P. allelúja, allelúja). Ps. 102, 1. Benedic, ánima mea, Dómino : et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. V/. Glória Patri. Cáritas.

Oratio

D

eus, qui beátum Philíppum Confessórem tuum Sanctórum tuórum glória sublimásti : concéde propítius; ut, cujus sollemnitáte lætámur, ejus virtútum proficiámus exémplo. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Eleutherii Papæ et Mart. :

Oratio

G

regem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde : et, per beátum Eleuthérium Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ
Sap. 7, 7-14

O

ptávi, et datus est mihi sensus : et in vocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ : et præpósui illam regnis et sedibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus : nec comparávi illi lápidem pretiósum : quóniam omne aurum in comparatióne illíus aréna est exígua, et tamquam lutum æstimábitur argéntum in conspéctu illíus. Super salútem et spéciem diléxi illam, et propósui pro luce habére illam : quóniam inexstinguíbile est lumen illíus. Venérunt autem mihi ómnia bona páriter cum illa et innumerábilis honéstas per manus illíus, et lætátus sum in ómnibus : quóniam antecedébat me ista sapiéntia, et ignorábam, quóniam horum ómnium mater est. Quam sine fictióne dídici et sine invídia commúnico, et honestátem illíus non abscóndo. Infinítus enim thesáurus est homínibus : quo qui usi sunt, partícipes facti sunt amicítiæ Dei, propter disciplínæ dona commendáti.

Graduale. Ps. 33, 12 et 6. Veníte, fílii, audíte me : timórem Dómini docébo vos. V/. Accédite ad eum, et illuminámini : et fácies vestræ non confundántur.

Allelúja, allelúja. V/. Thren. 1, 18. De excélso misit ignem in óssibus meis, et erudívit me. Allelúja.

Tempore Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur :

Allelúja, allelúja. V/. Thren, 1, 13. De excélso misit ignem in óssibus meis, et erudívit me. Allelúja. V/. Ps. 38, 4. Concáluit cor meum intra me : et in meditatióne mea exardéscet ignis. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam                  Luc. 12, 35-40

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris, et vos similes homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis : ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstím apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes : amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis. Fílius hóminis véniet.

Offertorium. Ps. 118, 32. Viam mandatórum tuórum cucúrri, cum dilatásti cor meum (T. P. allelúja).

Secreta

S

acrifíciis præséntibus, quaésumus, Dómine, inténde placatus : et præsta; ut illo nos igne Spíritus Sanctus inflámmet, quo beáti Philíppi cor mirabíliter penetrávit. Per Dóminum ... in unitáte ejúsdem.

Pro S. Eleutherio                       Secreta

O

blátis munéribus, quaésumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina : ut, et gregis tui profíciat ubique succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Præfatio de Apostolis, ratione commemorationis.

Communio. Ps. 83, 3. Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum (T. P. allelúja).

Postcommunio

C

æléstibus, Dómine, pasti delíciis : quaésumus; ut beáti Philippi Confessóris tui méritis et imitatióne, semper eadem, per quæ veráciter vívimus, appetámus. Per Dóminum.

Pro S. Eleutherio              Postcommunio

R

efectióne sancta enutrítam gubérna, quaésumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam : ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.

_______________

 

Ss. Philippi et Jacobi App. | S. Athanasii Ep., Conf. et Eccl. Doct. | In Inventione S. Crucis | Pro S. Alexandro I Pp., Eventio et Theodulo Mm. ac Juvenale Ep. et Conf. | S. Monicae Vid. | S. Pii V Pp. et Conf. | S. Joannis Ap. et Ev. ante Portam Latinam | S. Stanislai Ep. et Mart. |  Apparitio S. Michaëlis Archangeli | S. Gregorii Nazianzeni Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Antonini Ep. et Conf. | Pro Ss. Gordiano et Epimacho Mm. | Ss. Nerei, Achillei et Domitillæ Virg. ac Pancratii Mart. | S. Roberti Bellarmino Ep., Conf. et Eccl. Doct.  | S. Bonifatii Mart. | S. Joannis Baptistæ de la Salle Conf. | S. Ubaldi Ep. et Conf. | S. Paschalis Baylon Conf. | S. Venantii  Mart. | S. Petri Cælestini Pp. et Conf. | Pro S. Pudentiana Virg. | S. Bernardini Senensis Conf. | S. Gregorii Pp. et Conf. | Pro S. Urbano Pp. et Mart. | S. Philippi Nerii Conf. | Pro S. Eleutherio Pp. et Mart. | S. Bedæ Venerabilis Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Joanne I Pp. et Mart. | S. Augustini Ep. et Conf. | S. Mariæ Magdalenæ de Pazzis Virg. | S. Felicis I Pp. et Mart. | S. Angelæ Mericæ Virg. | Pro S. Petronilla Virg.

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2009 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve