Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

Missale Romanum > Proprium de Sanctis > Festa Maji > S. Augustini Ep. et  Conf.

 

 

die  28  maji

SANCTi  augustini

Ep.  et  conf.

Duplex

   Introitus  

Ps. 131, 9-10

 

S

acerdótes tui, Dómine, índuant justítiam, et Sancti tui exsúltent : propter David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui (T. P. Allelúja, allelúja). Ps. ibid., 1. Meménto, Dómine, David : et omnis mansuetúdinis ejus. V/. Glória Patri. Sacerdótes.

Oratio

D

eus, qui Anglórum gentes, prædicatióne et miráculis beáti Augustíni Confessóris tui atque Pontíficis, veræ fídei luce illustráre dignátus es : concéde; ut, ipso interveniénte, errántium corda ad veritátis tuæ rédeant unitátem, et nos in tua simus voluntáte concórdes. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Thessalonicénses  I Thess. 2, 2-9

F

ratres : Fidúciam habúimus in Deo nostro loqui ad vos Evangélium Dei in multa sollicitúdine. Exhortátio enim nostra non de erróre neque de immundítia neque in dolo, sed sicut probáti sumus a Deo, ut crederétur nobis Evangélium : ita lóquimur, non quasi homínibus placéntes, sed Deo, qui probat corda nostra. Neque enim aliquándo fuimus in sermóne adulatiónis, sicut scitis : neque in occasióne avarítiæ : Deus testis est : nec quæréntes ab homínibus glóriam, neque a vobis neque ab áliis; cum possémus vobis óneri esse ut Christi Apóstoli : sed facti sumus párvuli in médio vestrum, tamquam si nutrix fóveat fílios suos. Ita desiderántes vos, cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras : quóniam caríssimi nobis facti estis. Mémores enim estis, fratres, labóris nostri et fatigatiónis : nocte ac die operántes, ne quem vestrum gravarémus, prædicávimus in vobis Evangélium Dei.

Graduale. Ps. 131, 16-17. Sacerdótes ejus índuam salutári : et Sancti ejus exsultatióne exsultábunt. V/. Illuc prodúcam cornu David : parávi lucérnam Christo meo.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 109, 4. Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum : Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.

Tempore Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur :

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 109, 4. Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum : Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.  V/. Eccli. 45, 9. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum : stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam                    Luc. 10, 1-9

I

n illo témpore : Designávit Dóminus et alios septuagínta duos : et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicebat illis : Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite : ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre saéculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite : Pax huic dómui : et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertátur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt : dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíte de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis : et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis : Appropinquávit in vos regnum Dei.

Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso : et in nómine meo exaltábitur cornu ejus (T. P. allelúja).

Secreta

S

acrifícium tibi offérimus, Dómine, in sollemnitáte beáti Augustíni Pontíficis et Confessóris tui, humíliter deprecántes : ut oves, quæ periérunt, ad unum ovile revérsæ, hoc salutári pábulo nutriántur. Per Dóminum.

Communio. Matth. 24, 46-47. Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem : amen dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum (T. P. allelúja).

Postcommunio

H

óstia salutári refécti : te, Dómine, súpplices exorámus; ut eadem, beáti Augustíni interveniénte suffrágio, in omni loco nómini tuo júgiter immolétur. Per Dominum.

_______________

 

Ss. Philippi et Jacobi App. | S. Athanasii Ep., Conf. et Eccl. Doct. | In Inventione S. Crucis | Pro S. Alexandro I Pp., Eventio et Theodulo Mm. ac Juvenale Ep. et Conf. | S. Monicae Vid. | S. Pii V Pp. et Conf. | S. Joannis Ap. et Ev. ante Portam Latinam | S. Stanislai Ep. et Mart. |  Apparitio S. Michaëlis Archangeli | S. Gregorii Nazianzeni Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Antonini Ep. et Conf. | Pro Ss. Gordiano et Epimacho Mm. | Ss. Nerei, Achillei et Domitillæ Virg. ac Pancratii Mart. | S. Roberti Bellarmino Ep., Conf. et Eccl. Doct.  | S. Bonifatii Mart. | S. Joannis Baptistæ de la Salle Conf. | S. Ubaldi Ep. et Conf. | S. Paschalis Baylon Conf. | S. Venantii  Mart. | S. Petri Cælestini Pp. et Conf. | Pro S. Pudentiana Virg. | S. Bernardini Senensis Conf. | S. Gregorii Pp. et Conf. | Pro S. Urbano Pp. et Mart. | S. Philippi Nerii Conf. | Pro S. Eleutherio Pp. et Mart. | S. Bedæ Venerabilis Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Joanne I Pp. et Mart. | S. Augustini Ep. et Conf. | S. Mariæ Magdalenæ de Pazzis Virg. | S. Felicis I Pp. et Mart. | S. Angelæ Mericæ Virg. | Pro S. Petronilla Virg.

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2009 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve