Missale Romanum > Proprium de Sanctis > Festa Octobris > Die 28 Octobris. Ss. Simonis et Judæ Apostolorum

 

 

 

Vangelo pdf

Die 27 Octobris. In Vigilia Ss. Simonis et Judæ App.

DIE  28  OCTOBRIS

Ss.  simonis  et  judæ  apostolorum

Duplex  II  classis

 

 
 

Introitus                                               Ps. 138, 17

M

ihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus  : nimis confortátus est principátus eórum. Ps. ibid., 1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me : tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. V). Glória Patri. Mihi autem.

Oratio

D

eus, qui nos per beátos Apóstolos tuos Simónem et Judam ad agnitiónem tui nóminis veníre tribuísti : da nobis eórum glóriam sempitérnam et proficiéndo celebráre, et celebrándo profícere. Per Dóminum.

Léctio  Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Ephésios          Ephes. 4, 7-13

F

ratres  : Unicuíque nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. Propter quod dicit : Ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem : dedit dona homínibus. Quod autem ascéndit, quid est, nisi quia et descéndit primum in inferióres partes terræ? Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cælos, ut impléret ómnia. Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres, ad consummatiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi : donec occurrámus omnes in unitátem fídei, et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi.

Graduale. Ps. 44, 17-18. Constítues eos príncipes super omnem terram : mémores erunt nóminis tui, Dómine. V). Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii : proptérea pópuli confitebúntur tibi.

Allelúja, allelúja. V). Ps. 138, 17. Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus : nimis confortátus est principátus eórum. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Joánnem                Joann. 15, 17-25

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Hæc mando vobis, ut diligátis ínvicem. Si mundus vos odit : scitóte, quia me priórem vobis odio hábuit. Si de mundo fuissétis, mundus quod suum erat dilígeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, proptérea odit vos mundus. Mementóte sermónis mei, quem ego dixi vobis : Non est servus major dómino suo. Si me persecúti sunt, et vos persequántur : si sermónem meum servavérunt, et vestrum servábunt. Sed hæc ómnia fácient vobis propter nomen meum : quia nésciunt eum, qui misit me. Si non veníssent et locútus fuíssem eis, peccátum non háberent : nunc autem excusatiónem non habent de peccáto suo. Qui me odit : et Patrem meum odit. Si ópera non fecíssem in eis, quæ nemo álius fecit, peccátum non háberent : nunc autem et vidérunt et odérunt et me et Patrem meum. Sed ut adimpleátur sermo, qui in lege eórum scriptus est : Quia ódio habuérunt me gratis.

Credo.

Offertorium. Ps. 18, 5. In omnem terram exívit sonus eórum : et in fines orbis terræ verba eórum.

Secreta

G

lóriam, Dómine, sanctórum Apostolórum tuórum Simónis et Judæ perpétuam venerántes : quaésu-mus; ut eam, sacris mystériis expiati, dígnius celebré-mus. Per Dóminum.

Præfatio de Apostolis.

Communio. Matth. 19, 28. Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.

 Postcommunio

P

ercéptis, Dómine, sacraméntis, supplíciter exorámus : ut, intercedéntibus beátis Apóstolis tuis Simóne et Juda, quæ pro illórum veneránda gérimus passióne, nobis profíciant ad medélam. Per Dóminum.

In Missis votivis omnia dicuntur ut supra, sed post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur Tractus Qui seminant, ex Missa Intret, de Communi plurimorum Martyrum 1° loco infra. []

Tempore autem Paschali Missa Sancti tui, de Communi Martyrum 2° loco infra, [] cum Orationibus, Epistola et Evangelio ut supra.

 

Die 30 Octobris

 

 

 

Ad principium

 


Scribe | Ad paginam principalem


© 2001 - 2014  Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.