Introitus Luc. 4, 18
píritus
Dómini super me : propter quod unxit me : evangelizáre paupéribus misit me, sanáre
contrítos corde.
Ps. 77, 1.
Atténdite, pópule meus, legem meam : inclináte
aurem vestram in verba oris mei.
V).
Glória Patri. Spíritus
Dómini.
Oratio
eus, qui per beatum
Alfónsum Maríam Confessórem tuum atque Pontíficem, animárum zelo
succénsum, Ecclésiam tuam nova prole fœcundásti : quaésumus; ut, ejus
salutáribus mónitis edócti et exémplis roboráti, ad te perveníre
felíciter valeámus.
Per Dóminum.
Et fit Commemoratio S. Stephani I Pp.
et Mart. :
Oratio
regem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde : et,
per beátum Stéphanum Mártyrem tuum atque Summum
Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus
Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.
Léctio
Epístolæ beáti Pauli
Apóstoli
ad Timótheum
2 Tim. 2, 1-7
aríssime :
Confortáre in grátia, quae est in Christo Jesu :
et quæ audísti a me per multos testes, hæc comménda fidélibus
homínibus, qui idónei erunt et álios docére. Labóra sicut bonus
miles Christi Jesu. Nemo mílitans Deo ímplicat se negótiis
sæculáribus : ut ei pláceat, cui se probávit. Nam et qui certat in
agóne, non coronátur, nisi legítime certáverit. Laborántem agrícolam
opórtet primum de frúctibus percípere. Intéllige quæ dico : dabit
enim tibi Dóminus in ómnibus intelléctum.
Graduale.
Ps. 118, 52-53. Memor fui judiciórum
tuórum a saéculo, Dómine, et consolátus
sum : deféctio ténuit me pro peccatóribus
derelinquéntibus legem tuam.
V). Ps. 39, 11.
Justítiam tuam non
abscóndi in corde meo : veritátem
tuam, et salutáre
tuum dixi.
Allelúja, allelúja.
V). Eccli. 49, 3-4.
Ipse est diréctus divínitus in pœniténtiam
gentis, et tulit abominatiónes impietátis
: et gubernávit
ad Dóminum cor ipsíus : et in diébus peccatórum
corroborávit
pietátem.
Allelúja.
¶
In Missis votivis post
Septuagesimam, omissis Allelúja,
et Versu seguenti, dicitur
Tractus.
Ps. 34, 13. Ego autem, cum mihi molésti
essent, induébar cilício
: humiliábam
in jejúnio
ánimam
meam : et orátio
mea in sinu meo convertétur.
V). Ps. 22, 5. Parásti
in conspéctu meo mensam advérsus eos, qui
tríbulant me : impinguásti
in óleo caput meum, et calix meus inébrians quam
præclárus
est! V). I Cor. 9, 22.
Factus sum infírmis infírmus, ut infírmos lucrifácerem.
Tempore autem Paschali omittitur
Graduale, et ejus loco dicitur :
Allelúja,
allelúja. V). Ps. 132,
1-2. Ecce quam bonum, et quam jucúndum
habitáre
fratres in unum : sicut unguéntum in cápite,
quod descéndit in barbam, barbam Aaron. Allelúja.
V). Joann. 15, 16.
Pósui vos, ut eátis,
et fructum afferátis
:
et fructus vester máneat.
Allelúja.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam
Luc. 10, 1-9
n illo témpore
:
Designávit
Dóminus et álios
septuagínta duos : et misit illos binos ante fáciem
suam in omnem civitátem
et locum, quo erat ipse ventúrus.
Et dicébat illis : Messis quidem multa, operárii
autem pauci. Rogáte
ergo Dóminum messis, ut mittat operários
in messem suam. Ite : ecce, ego mitto vos sicut agnos inter
lupos. Nolíte portáre
sácculum,
neque peram, neque calceaménta; et néminem per viam
salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum
dícite : Pax huic dómui : et si ibi fúerit filius pacis,
requiéscet super illum pax vestra : sin autem, ad vos
revertétur. In eádem
autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ
apud illos sunt : dignus est enim operárius
mercéde sua. Nolíte
transíre de domo in domum. Et in quamcúmque
civitátem intravéritis,
et suscéperint vos, manducáte
quæ apponúntur vobis : et curáte infírmos,
qui in illa sunt, et dícite illis : Appropinquávit
in vos regnum Dei.
Offertorium.
Prov. 3, 9 et 27. Honóra
Dóminum de tua substantia, et de primítiis ómnium frugum
tuárum da ei. Noli prohibére benefácere eum, qui potest : si vales, et ipse bénefac.
Secreta
ælésti,
Dómine Jesu Christe, sacrifícii igne corda
nostra in odórem suavitátis exúre : qui beato Alfónso Maríæ tribuísti et hæc mystéria
celebráre, et per éadem hóstiam tibi sanctam
seípsum exhibére : Qui vivis.
Pro S. Stephano
Secreta
blátis
munéribus, quaésumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus
illúmina : ut, et gregis tui profíciat ubique succéssus,
et grati fiant nómini tuo, te gubernánte,
pastóres. Per Dóminum.
Præfatio de
Apostolis,
ratione Commemorationis.
Communio.
Eccli. 50, 1 et 9.
Sacérdos magnus, qui in
vita sua suffúlsit domum, et in diébus suis corroborávit
templum, quasi ignis effúlgens, et thus ardens in igne.
Postcommunio
eus,
qui beátum Alfónsum Maríam Confessórem tuum
atque Pontíficem, fidélem divíni mystérii
dispensatórem et præcónem effecísti : ejus
méritis, precibúsque concéde; ut fidéles tui et
frequénter percípiant, et percipiéndo sine fine
colláudent. Per Dóminum.
Pro S. Stephano
Postcommunio
efectióne
sancta enutrítam gubérna, quaésumus, Dómine, tuam
placátus Ecclésiam : ut, poténti moderatióne dirécta, et
increménta libertátis accípiat et in religiónis
integritáte persístat. Per
Dóminum.