Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
Missale Romanum > Proprium de Sanctis > Festa Februarii
Die 2 februarii
in purificatione b. mariæ virg.
Duplex II classis
¶ Si hoc Festum transferri contingat, hodie fit tantum benedíctio et distributio Candelarum atque Processio. Missa autem dicitur de Officio currenti; et in ea Candelæ accensæ in manibus non tenentur.
¶ Finita Tertia, Sacerdos indutus Pluviali violaceo, vel sine Casula, cum Minstris similiter indutis, procedit ad benedicendum Cadelas, in medio ante Altare vel ad cornu Epistolæ positas, et ipse, ibidem stans versus ad Altare, dicit manibus junctis in tono Orationis Missæ ferialis :
V/. Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo.
D
ómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, qui ómnia ex níhilo creásti, et jussu tuo per ópera apum hunc liquórem ad perfectiónem cérei veníre fecísti : et qui hodiérna die petitiónem justi Simeónis implésti : te humíliter deprecámur; ut has candélas ad usus hóminum et sanitátem córporum et animárum, sive in terra sive in aquis, per invocatiónem tui sanctíssimi nóminis et per intercessiónem beátæ Maríæ semper Vírginis, cujus hódie festa devóte celebrántur, et per preces ómnium Sanctórum tuórum, bene dícere et sancti ficáre dignéris : et hujus plebis tuæ, quæ illas honorífice in mánibus desíderat portáre teque cantándo laudáre, exáudias voces de cælo sancto tuo et de sede majestátis tuæ : et propítius sis ómnibus clamántibus ad te, quos redemísti pretióso Sánguine Fílii tui : Qui tecum.
R/. Amen.
O
mnípotens sempitérne Deus, qui hodiérna die Unigénitum tuum ulnis sancti Simeónis in templo sancto tuo suscipiéndum præsentásti : tuam súpplices deprecámur cleméntiam; ut has candélas, quas nos fámuli tui, in tui nóminis magnificéntiam suscipiéntes, gestáre cúpimus luce accénsas, bene dícere et sancti ficáre atque lúmine supérnæ benedictiónis accéndere dignéris : quaténus eas tibi Dómino, Deo nostro, offeréndo digni, et sancto igne dulcíssimæ caritátis tuæ succénsi, in templo sancto glóriæ tuæ repræsentári mereámur. Per eúndem Dóminum.
R/. Amen.
D
ómine Jesu Christe, lux vera, quæ illúminas omnem hóminem veniéntem in hunc mundum : effúnde bene dictiónem tuam super hos céreos, et sanctí fica eos lúmine grátiæ tuæ, et concéde propítius; ut, sicut hæc luminária igne visíbili accénsa noctúrnas depéllunt ténebras; ita corda nostra invisíbili igne, id est, Sancti Spíritus splendóre illustráta, ómnium vitiórum cæcitáte cáreant : ut, purgáto mentis óculo, ea cérnere póssimus, quæ tibi sunt plácita et nostræ salúti utília; quaténus post hujus saéculi caliginósa discrímina ad lucem indeficiéntem perveníre mereámur. Per te, Christe Jesu, Salvátor mundi, qui in Trinitáte perfécta vivis et regnas Deus, per ómnia saécula sæculórum.
R/. Amen.
O
mnípotens sempitérne Deus, qui per Móysen fámulum tuum puríssimum ólei liquórem ad luminária ante conspéctum tuum júgiter concinnánda præparári jussísti : bene dictiónis tuæ grátiam super hos céreos benígnus infúnde; quaténus sic adminístrent lumen extérius, ut, te donánte, lumen Spíritus tui nostris non desit méntibus intérius. Per Dóminum … in unitáte ejúsdem. R/. Amen.
D
ómine Jesu Christe, qui hodiérna die, in nostræ carnis substántia inter hómines appárens, a paréntibus in templo es præsentátus : quem Símeon venerábilis senex, lúmine Spíritus tui irradiátus, agnóvit, suscépit et benedíxit : præsta propítius; ut, ejúsdem Spíritus Sancti grátia illumináti atque edócti, te veráciter agnoscámus et fidéliter diligámus : Qui cum Deo Patre in unitáte ejúsdem Spíritus Sancti vivis et regnas Deus, per ómnia saécula sæculórum. R/. Amen.
¶ Finitis Orationibus, Celebrans ponit incensum in thuríbulum : deinde ter aspergit Candelas aqua benedícta, dicendo Antiphonam Aspérges me, sine cantu et sine Psalmo : et ter adolet incenso. Tum dignior ex Clero accedit ad Altare, et ab eo Celebrans accipit Candelam, non genuflectens nec osculans manum illius. Postea Celebrans stans m medio ante Altare versus ad populum, distríbuit Candelas, primum digniori, a quo ipse acceperat; deinde Diacono et Subdiacono paratis, et aliis Clericis singulatim per ordinem, ultimo laicis : omnibus genuflectentibus, Candelam et manum Gelebrantis osculantibus, exceptis Prælatis, si adsint. Et cum inceperit distribuire Candelas, a Choro cantatur :
Antiphona. Luc. 2, 32. Lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuæ Israël.
Cantic. ibid., 29-31. Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace.
Deinde repetitur tota Antiphona Lumen ad revelatiónem géntium, quæ similiter repetitur post quemlibet Versum.
Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum. Ant. Lumen.
Quod parásti ante fáciem ómnium populorum. Ant. Lumen.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Ant. Lumen.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saécula sæculórum. Amen. Ant. Lumen.
His expletis, cantatur :
Ant. Ps. 43, 26. Exsúrge, Dómine, ádjuva nos : et líbera nos propter nomen tuum. Ps. ibid., 2. Deus, áuribus nostris audívimus : patres nostri annuntiavérunt nobis. V/. Glória Patri.
Et repetitur : Exsúrge, Dómine.
Deinde Sacerdos dicit : Orémus.
¶ Et si fuerit post Septuagesimam, et non in die Dominica, Diaconus dicit :
Flectámus génua.
R/. Leváte.
Oratio
E
xáudi, quaésumus, Dómine, plebem tuam : et, quæ extrinsécus ánnua tríbuis devotióne venerári, intérius asséqui grátiæ tuæ luce concéde. Per Christum, Dóminum nostrum. R/. Amen.
¶ Deinde fit Processio. Et primo Celebrans ponit incensum in thuribulum : postea Diaconus vertens se ad populum, dicit : Procedámus in pace. Et Chorus respondet : In nómine Christi. Amen.
Præcedit Thuriferarius cum thuribulo fumiganti : deinde Subdiaconus paratus, deferens Crucem, medius inter duos Acolythos cum candelabris accensis : sequitur Clerus per ordinem, ultimo Celebrans cum Diacono a sinistris, omnes cum Candelis accensis in manibus : et cantantur Antiphonæ sequentes :
Ant. Adórna thálamum tuum, Sion, et súscipe Regem Christum : ampléctere Maríam, quæ est cæléstis porta : ipsa enim portat Regem glóriæ novi lúminis : subsístit Virgo, addúcens mánibus Fílium ante lucíferum génitum : quem accípiens Símeon in ulnas suas, prædicávit pópulis, Dóminum eum esse vitæ et mortis et Salvatórem mundi.
Alia Antiph. Luc. 2, 26, 27 et 28-29. Respónsum accépit Símeon a Spíritu Sancto, non visúrum se mortem, nisi vidéret Christum Dómini : et cum indúcerent Púerum in templum, accépit eum in ulnas suas, et benedíxit Deum, et dixit : Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, in pace. V/. Cum indúcerent púerum Jesum parentes ejus, ut fácerent secúndum consuetúdinem legis pro eo, ipse accépit eum in ulnas suas.
Et ingrediendo Ecclesiam, cantatur :
V/. Obtulérunt pro eo Dómino par túrturum, aut duos pullos columbárum : * Sicut scriptum est in lege Dómini. V/. Postquam impléti sunt dies purgatiónis Maríæ, secúndum legem Moysi, tulérunt Jesum in Jerúsalem, ut sísterent eum Dómino. Sicut scriptum est in lege Dómini. V/. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut scriptum est in lege Dómini.
¶ Finita Processione, Celebrans et Ministri, depositis violaceis, accipiunt paramenta alba pro Missa. Et Candelæ tenentur in manibus accensæ, dum legitur Evangelium, et iterum ab incepto Ganone usque ad expletam Communionem.
¶ Hodie prohibetur quælibet Missa votiva, etiam sollemniis, de Christo Domino.
_______________
Ad Missam
S
uscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui : secúndum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terræ : justítia plena est déxtera tua. Ps. ibid., 2. Magnus Dóminus, et laudábilis nimis : in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus. V/. Glória Patri. Suscépimus.
O
mnípotens sempitérne Deus, majestátem tuam súpplices exorámus : ut, sicut unigénitus Fílius tuus hodiérna die cum nostræ carnis substántia in templo est præsentátus; ita nos fácias purificátis tibi méntibus præsentári. Per eúndem Dóminum.
Léctio Malachíæ Prophétæ
Malach. 3, 1-4
H
æc dicit Dóminus Deus : Ecce, ego mitto Angelum meum, et præparábit viam ante fáciem meam. Et statim véniet ad templum suum Dominátor, quem vos quaéritis, et Angelus testaménti, quem vos vultis. Ecce, venit, dicit Dóminus exercítuum : et quis póterit cogitáre diem advéntus ejus, et quis stabit ad vidéndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullónum : et sedébit conflans et emúndans argéntum, et purgábit fílios Levi et colábit eos quasi aurum et quasi argéntum : et erunt Dómino offeréntes sacrifícia in justítia. Et placébit Dómino sacrifícium Juda et Jerúsalem, sicut dies saéculi et sicut anni antíqui : dicit Dóminus omnípotens.
Graduale. Ps. 47, 10-11 et 9. Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui : secúndum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terræ. V/. Sicut audívimus, ita et vídimus in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus.
Allelúja, allelúja. V/. Senex Púerum portábat : Puer autem senem regébat. Allelúja.
Post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur
Tractus. Luc. 2, 29-32. Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace. V/. Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum. V/. Quod parásti ante fáciem ómnium populórum. V/. Lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuæ Israël.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam Luc. 2, 22-32
I
n illo témpore : Postquam impléti sunt dies purgatiónis Maríæ, secúndum legem Móysi, tulérunt Jesum in Jerúsalem, ut sísterent eum Dómino, sicut scriptum est in lege Dómini : Quia omne masculínum adapériens vulvam sanctum Dómino vocábitur. Et ut darent hóstiam, secúndum quod dictum est in lege Dómini, par túrturum aut duos pullos columbárum. Et ecce, homo erat in Jerúsalem, cui nomen Símeon, et homo iste justus et timorátus, exspéctans consolatiónem Israël, et Spíritus Sanctus erat in eo. Et respónsum accéperat a Spíritu Sancto, non visúrum se mortem, nisi prius vidéret Christum Dómini. Et venit in spíritu in templum. Et cum indúcerent púerum Jesum paréntes ejus, ut fácerent secúndum consuetúdinem legis pro eo : et ipse accépit eum in ulnas suas, et benedíxit Deum, et dixit : Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace : Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum : Quod parásti ante fáciem ómnium populórum : Lumen ad revelatiónem géntium et glóriam plebis tuæ Israël.
Credo.
Offertorium. Ps. 44, 3. Diffúsa est grátia in lábiis tuis : proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in saéculum saéculi.
Secreta
E
xáudi, Dómine, preces nostras : et, ut digna sint múnera, quæ óculis tuæ majestátis offérimus, subsídium nobis tuæ pietátis impénde. Per Dóminum.
Præfatio de Nativitate.
Communio. Luc. 2, 26. Respónsum accépit Símeon a Spíritu Sancto, non visúrum se mortem, nisi vidéret Christum Dómini.
Postcommunio
Q
uaésumus, Dómine, Deus noster : ut sacrosáncta mystéria, quæ pro reparatiónis nostræ munímine contulísti, intercedénte beáta María semper Vírgine, et præsens nobis remédium esse fácias et futúrum. Per Dóminum.
¶ In omnibus Missis de Officio semiduplici aut simplici, et in Missis votivis, quæ pro re gravi et publica simul causa non sint, a die 3 Februarii usque ad Feriam III post Dominicam Quinquagesimæ inclusive, dicuntur, juxta Rubricas, Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, nempe 2ª ad poscenda suffragia Sanctorum A cunctis supra, et 3ª ad libitum eligenda.
_______________
S. Ignatii Ep. et Mart. | In Purificatione B. Mariæ Virg. | S. Blasii Ep. et Mart. | S. Andreæ Corsini Ep. et Conf. | S. Agathæ Virg. et Mart. | S. Titi Ep. et Conf. | Pro S. Dorothea Virg. et Mart. | S. Romualdi Abb. | S. Joannis de Matha Conf. | S. Cyrilli Ep. Alexandrini, Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Apollonia Virg. et Mart. | S. Scholasticæ Virg. | In Apparitione B. Mariæ Virg. Immaculatæ | Ss. Septem Fundatorum Ordinis Servorum B. M. V., Cc. | S. Valentini Presb. et Mart. | Ss. Faustini et Jovitæ Mm. | S. Simeonis Ep. et Mart. | Cathedra S. Petri Ap. Antiochiæ | S. Petri Damiani Ep., Conf. et Eccl. Doct. | In Vigilia S. Matthiæ Ap. | S. Matthiæ Ap. | S. Gabrielis a Virgine Perdolente Conf.
_______________
© 2001-2009 Coordinamento di
Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve