Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
FESTA JUNII
¶ Post Octavam Pentecostes, prima die mensis in qua fiat Officium de Feria communi, et primo resumenda non sit Missa præcedentis Dominicæ impedita, in Choro post Primam dicitur Missa conventualis pro Defunctis, juxta Rubricas, et in Missis privatis, quæ non sint Defunctorum, pænultimo loco dicitur Oratio Fidélium supra.
_______________
Die 2 JUNii
Ss. MARCELLINI, PETRI
atque ERASMI Episcopi
martyrum
Simplex
Extra Tempus Paschale :
C
lamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos : et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. Ps. ibid., 2. Benedícam Dóminum in omni témpore : semper laus ejus in ore meo. V/. Glória Patri. Clamavérunt.
Oratio
D
eus, qui nos ánnua beatórum Mártyrum tuórum Marcellíni, Petri atque Erásmi sollemnitáte lætíficas : præsta, quaésumus; ut, quorum gaudémus méritis, accendámur exémplis. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Romános Rom. 8, 18-23
F
ratres : Exístimo, quod non sunt condignæ passiónes hujus ttémporis ad futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis. Nam exspectátio creatúra revelatiónem filiórum Dei exspéctat. Vanitáti enim creatúra subjécta est non volens, sed propter eum, qui subjécit eam in spe : quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis, in libertátem glóriæ filiórum Dei. Scimus enim, quod omnis creatúra ingemíscit et párturit usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nos ipsi primítias spíritus habéntes : et ipsi intra nos gémimus adoptiónem filiórum Dei exspectántes, redemptiónem córporis nostri : in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale. Ps. 33, 18-19. Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos : et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. V/. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde : et húmiles spíritu salvabit.
Allelúja, allelúja. V/. Joann. 15, 16. Ego vos elégi de mundo, ut eátis, et fructum afferátis; et fructus vester máneat. Allelúja.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam Luc. 21, 9-19
I
n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Cum audiéritis proélia et seditiónes, nolíte terréri : opórtet primum hæc fíeri, sed nondum statim finis. Tunc dicébat illis : Surget gens contra gentem, et regnum advérsus regnum. Et terræmótus magni erunt per loca, et pestiléntiæ, et fames, terrorésque de cælo, et signa magna erunt. Sed ante hæc ómnia injícient vobis manus suas, et persequéntur tradéntes in synagógas et custódias, trahéntes ad reges et praésides propter nomen meum : contínget autem vobis in testimónium. Pónite ergo in córdibus vestris non præmeditári, quemádmodum respondeátis. Ego enim dabo vobis os et sapiéntiam, cui non póterunt resístere et contradícere omnes adversárii vestri. Tradémini autem a paréntibus, et frátribus, et cognátis, et amícis, et morte affícient ex vobis : et éritis odio ómnibus propter nomen meum : et capíllus de cápite vestro non períbit. In patiéntia vestra possidébitis ánimas vestras.
Offertorium. Ps. 31, 11. Lætámini in Dómino et exsultáte, justi : et gloriámini, omnes recti corde.
Secreta
H
æc hóstia, quaésumus, Dómine, quam sanctórum Mártyrum tuórum natalítia recenséntes offérimus : et víncula nostræ pravitátis absólvat, et tuæ nobis misericórdiæ dona concíliet. Per Dóminum.
Communio. Sap. 3, 1, 2 et 3. Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ visi sunt óculis insipiéntium mori : illi autem sunt in pace.
Postcommunio
S
acro múnere satiáti, súpplices te, Dómine, deprecámur : ut, quod débitæ servitútis celebrámus offício, salvatiónis tuæ sentiámus augméntum. Per Dóminum.
¶ Tempore Paschali Missa Sancti tui, de Communi Martyrum 2° loco infra, cum Orationibus et Epistola ut in Missa præcedenti, et post Epistolam dicitur :
Allelúja, allelúja. V/. Joann. 15, 16. Ego vos elégi de mundo, ut eátis, et fructum afferátis; et fructus vester máneat. Allelúja. V/. Ps. 115, 15. Pretiósa in conspéctu Dómini mors Sanctórum ejus. Allelúja.
_______________
Ss. Marcellini, Petri atque Erasmi Ep., Mm. | S. Francisci Caracciolo Conf. | S. Bonifatii Ep. et Mart. | S. Norberti Ep. et Conf. | Ss. Primi et Feliciani Mm. | S. Margaritæ Reginæ Vid. | S. Barnabæ Ap. | S. Joannis a S. Facundo Conf. | Pro Ss. Basilide, Cyrino, Nabore et Nazario Mm. | S. Antonii a Padua Conf. et Eccl. Doct. | S. Basilii Magni Ep. Conf. et Eccl. Doct. | Ss. Viti, Modesti atque Crescentiæ Mm. | S. Ephræm Syri Diac., Conf. et Eccl. Doct. | Pro Ss. Marco et Marcelliano Mm. | S. Julianæ de Falconeriis Virg. | S. Silverii Papæ et Mart. | S. Aloisii Gonzagæ Conf. | S. Paulini Ep. et Conf. | In Vigilia Nativitatis S. Joannis Baptistæ | IN Nativitate S. Joannis Baptistæ | S. Gulielmi Abb. | Ss. Joannis et Pauli Mm. | Die 27 Junii | S. Irenæi Ep. et Mart. | In Vigilia Ss. Petri et Pauli App. | Ss. Petri et Pauli App. | Commemoratio S. Pauli Ap.
_______________
© 2001-2008 Coordinamento di
Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve