Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

DIE  2  OCTOBRIS

Ss.   Angelorum   Custodum

Duplex  majus

   Introitus  

Ps. 102, 20

 

B

enedícite Dóminum, omnes Angeli ejus : poténtes virtúte, qui fácitis verbum eius, ad audiéndam vocem sermónum ejus. Ps. ibid., 1. Bénedic, ánima mea, Dómino : et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. V/. Glória Patri. Benedícite.

Oratio

D

eus, qui ineffábili providéntia sanctos Angelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris : largíre supplícibus tuis; et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére. Per Dóminum.

Léctio libri Exodi
Exodi 23, 20-23

F

ratres : dicit Dóminus Deus : Ecce ego mittam Angelum meum, qui præcédat te, et custódiat in via, et introdúcat in locum, quem parávi. Obsérva eum, et audi vocem ejus, nec contemnéndum putes : quia non dimíttet cum peccáveris, et est nomen meum in illo : Quod si audíeris vocem ejus, et féceris ómnia, quæ loquor, inimícus ero inimícis tuis, et afflígam affligéntes te : præcedétque te Angelus meus.

Graduale. Ps. 90, 11-12. Angelis suis Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. V/. In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 102, 21. Benedicite Dómino, omnes virtútes ejus : minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus. Allelúja.

In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur :

Tractus. Ps. 102, 20. Benedicite Dóminum, omnes Angeli ejus : poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus. V/. Ibid., 21, 22. Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus : minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus. V/. Benedícite Dómino, ómnia ópera ejus : in omni loco dominatiónis ejus, bénedic, anima mea, Dómino.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur :

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 137, 1-2. In conspéctu Angelórum psallam tibi : adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo. Allelúja. V/. Matth. 28, 2. Angelus Dómini descéndit de cælo, et accédens revólvit lápidem, et sedébat super eum. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum          Matth. 18, 1-10

I

n illo témpore : Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes : Quis, putas, major est in regno cælórum? Et ádvocans Jesus párvulum, státuit eum in médio eórum, et dixit : Amen dico vobis, nisi convérsi fuéritis, et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælórum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cælórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. Qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, éxpedit ei, ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris. Væ mundo a scándalis. Necésse est enim ut véniant scándala : verúmtamen væ hómini illi, per quem scándalum venit. Si autem manus tua, vel pes tuus scandalízat te, abscíde eum, et prójice abs te : bonum tibi est ad vitam íngredi débilem, vel claudum, quam duas manus, vel duos pedes habéntem mitti in ignem ætérnum. Et si óculus tuus scandalízat te, érue eum, et prójice abs te : bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis. Vidéte ne contemnátis unum ex his pusíllis : dico enim vobis, quia Angeli eórum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est.

Credo.

Offertorium. Ps. 102, 20 et 21. Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus : minístri ejus, qui fácitis verbum ad audiéndam vocem sermónum

Secreta

S

úscipe, Dómine, múnera, quæ pro sanctórum Angelórum tuórum veneratióne deférimus : et concéde propítius; ut, perpétuis eórum præsídiis, a præséntibus perículis liberémur, et ad vitam perveniámus ætérnam. Per Dóminum.

Communio. Dan. 3, 58. Benedícite, omnes Angeli Dòmini, Dóminum : hymnum dícite, et superexáltate eum in saécula.

Postcommunio

S

úmpsimus, Dómine, divina mystéria, sanctórum Angelórum tuórum festivitáte lætántes : quaésumus; ut eórum protectióne ab hóstium júgiter liberémur insídiis, et contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.

_______________

 

S. Remigii Ep. et Conf. | Ss. Angelorum Custodum | S. Teresiæ a Jesu Infante Virg. |  S. Francisci Conf. | Ss. Placidi et Soc. Mm. | S. Brunonis Conf. | Sacratissimi Rosarii B. Mariæ Virg. | Pro S. Marco Pp. Conf. | Pro Ss. Sergio, Baccho, Marcello et Apulejo Mm. | S. Birgittæ Vid. | S. Joannis Leonardi Conf. | Pro Ss. Dionysio Ep., Rustico et Eleutherio Mm. | S. Francisci Borgiæ Conf. | Maternitatis B. Mariæ Virg. | S. Eduardi Regis, Conf. | S. Callisti I Pp. M. | S. Teresiæ Virg. | S. Hedwigis Vid. | S. Margaritæ Mariæ Alacoque Virg. | S. Lucæ Ev. | S. Petri de Alcantara Conf. | S. Joannis Cantii Conf. | S. Hilarionis Abb. | Pro Ss. Ursula et Soc. Vv. Mm. | S. Raphaëlis Archangeli | D. N. JESU CHRISTI REGIS | Ss. Chrysanthi et Dariæ Mm. | S. Evaristi Pp. M. | Vigilia Ss. Simonis et Judæ App. | Ss. Simonis et Judæ App. | Die 30 Octobris | Vigilia Omnium Sanctorum

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve