Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
DIE 30 Augusti
Pro Ss. felice et adaucto
MARTYRIBUS
S
apiéntiam sanctórum narrent pópuli, et laudes eórum núntiet ecclésia : nómina autem eórum vivent in saéculum saéculi. Ps. 32, 1. Exsultáte, justi, in Dómino : rectos decet collaudátio. V/. Glória Patri. Sapiéntiam.
Oratio
M
ajestátem tuam, Dómine, súpplices exorámus : ut, sicut nos júgiter Sanctórum tuórum commemoratióne lætíficas; ita semper supplicatióne deféndas. Per Dóminum.
Léctio libri Sapiéntiæ
Sap. 10, 17-20
R
éddidit Deus justis mercédem labórum suorum, et dedúxit illos in via mirábili : et fuit illis in velaménto diéi et in luce stellárum per noctem : tránstulit illos per Mare Rubrum, et transvéxit illos per aquam nímiam. Inimícos autem illórum demérsit in mare, et ab altitúdine inferórum edúxit illos. Ideo justi tulérunt spólia impiórum, et decantavérunt, Dómine, nomen sanctum tuum, et víctricem manum tuam laudavérunt páriter, Dómine, Deus noster.
Graduale. Sap. 3, 1-2 et 3. Justórum ánimæ in manu Dei sunt : et non tanget illos torméntum malítiæ. V/. Visi sunt óculis insipiéntium mori : illi autem sunt in pace.
Allelúja, allelúja. V/. Fulgébunt justi, et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent in ætérnum. Allelúja.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam Luc. 10. 16-20.
I
n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum, qui misit me. Revérsi sunt autem septuagínta duo cum gáudio, dicéntes : Dómine, étiam dæmónia subiiciúntur nobis in nómine tuo. Et ait illis : Vidébam sátanam sicut fulgur de cælo cadéntem. Ecce, dedi vobis potestátem calcándi supra serpéntes et scorpiónes, et super omnem virtútem inimíci : et nihil vobis nocébit. Verúmtamen in hoc nolíte gaudére, quia spíritus vobis subiiciúntur : gaudéte autem, quod nómina vestra scripta sunt in cælis.
Offertorium. Ps. 31, 11. Lætámini in Dómino et exsultáte, justi : et gloriámini, omnes recti corde.
Secreta
H
óstias, Dómine, tuæ plebis inténde : et, quas in honóre Sanctórum tuórum devóta mente célebrat, profícere sibi séntiat ad salútem. Per Dóminum.
Communio. Matth, 10, 27. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus : et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.
Postcommunio
R
epléti, Dómine, munéribus sacris : quaésumus; ut, intercedéntibus Sanctis tuis, in gratiárum semper actióne maneámus. Per Dóminum.
_______________
S. Petri Ap. ad Vincula | Pro Ss. Machabæis Mm. | S. Alfonsi Mariæ de Ligorio Ep., Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Stephano I Pp. et Mart. | In Inventione S. Stephani Protomart. | S. Dominici Conf. | In Dedicatione S. Mariæ ad Nives | In Transfiguratione D. N. J. C. | Pro Ss. Xysto II Pp. Felicissimo et Agapito Mm. | S. Cajetani Conf. | Pro S. Donato Ep. et Mart. | Ss. Cyriaci, Largi et Smaragdi Mm. | S. Joannis Mariæ Vianney Conf. | In Vigilia S. Laurentii Mart. | Pro S. Romano Mart. | S. Laurentii Mart. | Ss. Tiburtii et Susannæ Virg. Mm. | S. Claræ Virg. | Ss. Hippolyti et Cassiani Mm. | In Vigilia Assumptionis B. Mariæ Virg. | Pro S. Eusebio Conf. | IN ASSUMPTIONE B. MARIÆ VIRG. | S. Joachim Patris B. M. V., Conf. | S. Hyacinthi Conf. | Pro Octava S. Laurentii Mart. | Pro S. Agapito Mart. | S. Joannis Eudes Conf. | S. Bernardi Abb. et Eccl. Doct. | S. Joannæ Franciscæ Fremiot de Chantal Vid. | Immaculati Cordis B. Mariæ Virg. | Pro Ss. Timotheo, Hippolyto et Symphoriano Mm. | S. Philippi Benitii Conf. | In Vigilia S. Bartholomæi Ap. | S. Bartholomæi Ap. | S. Ludovoci Regis, Conf. | S. Zephyrini Pp. et Mart. | S. Josephi Calasanctii Conf. | S. Augustini Ep., Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Hermete Mart. | In Decollatione S. Joannis Baptistæ | Pro S. Sabina Mart. | S. Rosæ a Sancta Maria Virg. Limanæ | Pro Ss. Felice et Audacto Mm. | S. Raymundi Nonnati Conf.
_______________
© 2001-2008 Coordinamento di
Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve