Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Die  30  JUNii

IN  COMMEMORATIONE

SANCTI  PAULI

apostoli

Duplex majus

   Introitus  

II Tim. 1, 12

 

S

cio cui crédidi, et certus sum, quia potens est depósitum meum servare in illum diem, justus judex. Ps. 138, 1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me : tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. V/. Glória Patri. Scio.

Oratio

D

eus, qui multitúdinem géntium beáti Pauli Apóstoli prædicatióne docuísti : da nobis, quaésumus; ut, cujus natalítia cólimus, ejus apud te patrocínia sentiámus. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Petri Ap., ante omnes alias Commemorationes :

Oratio

D

eus, qui beáto Petro Apóstolo tuo, collátis clávibus regni cæléstis, ligándi atque solvéndi pontifícium tradidísti : concéde; ut, intercessiónis ejus auxílio, a peccatórum nostrórum néxibus liberémur. (Qui vivis.)

Deinde Commemoratio Octavæ S. Joannis :

Oratio

D

eus, qui præséntem diem honorábilem nobis in beáti Joánnis nativitáte fecísti : da pópulis tuis spirituálium grátiam gaudiórum; et ómnium fidélium mentes dírige in viam salútis ætérnæ. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Gálatas             Gal. 1, 11-20

F

ratres : Notum vobis facio Evangélium, quod evangelizátum est a me, quia non est secúndum hóminem : neque enim ego ab hómine accépi illud neque dídici, sed per revelatiónem Jesu Christi. Audístis enim conversatiónem meam aliquándo in Judaísmo : quóniam supra modum persequébar Ecclésiam Dei, et expugnábam illam, et proficiébam in Judaísmo supra multos coætáneos meos in génere meo, abundántius æmulátor exsístens paternárum mearum traditiónum. Cum autem plácuit ei, qui me segregávit ex útero matris meæ, et vocávit per grátiam suam, ut reveláret Fílium suum in me, ut evangelizárem illum in géntibus : contínuo non acquiévi carni et sánguini, neque veni Jerosólymam ad antecessóres meos Apóstolos : sed ábii in Arábiam : et íterum revérsus sum Damáscum : déinde post annos tres veni Jerosólymam vidére Petrum, et mansi apud eum diébus quíndecim : álium autem Apostolórum vidi néminem, nisi Jacóbum fratrem Dómini. Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non méntior.

Graduale. Gal. 2, 8-9. Qui operátus est Petro in apostolátum, operátus est et mihi inter gentes : et cognovérunt grátiam Dei, quæ data est mihi. V/. I Cor. 15, 10. Grátia Dei m me vácua non fuit : sed grátia ejus semper in me manet.

Allelúja, allelúja. V/. Sancte Paule Apóstole, prædicátor veritátis et doctor géntium, intercéde pro nobis. Allelúja.

In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur :

Tractus. Tu es vas electiónis, sancte Paule Apóstole : vere digne es glorificándus. V/. Prædicátor veritátis et doctor géntium in fide et veritáte. V/. Per te omnes gentes cognovérunt grátiam Dei. V/. Intercéde pro nobis ad Deum, qui te elégit.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur :

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 106, 8. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fíliis hóminum. Allelúja. V/. Sancte Paule Apóstole, prædicátor veritátis et doctor géntium, intercéde pro nobis. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum         Matth. 10, 16-22

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Ecce, ego mitto vos sicut oves in médio lupórum. Estóte ergo prudéntes sicut serpentes, et símplices sicut colúmbæ. Cavéte autem ab homínibus. Tradent enim vos in concíliis, et in synagógis suis flagellábunt vos : et ad praésides et ad reges ducémini propter me in testimónium illis et géntibus. Cum autem tradent vos, nolíte cogitáre, quómodo aut quid loquámini : dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini. Non enim vos estis, qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater fílium : et insúrgent fílii in paréntes, et morte eos affícient : et éritis odio ómnibus propter nomen meum : qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.

Credo.

Offertorium. Ps. 138, 17. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus : nimis confortátus est principátus eórum.

Secreta

A

póstoli tui Pauli précibus, Dómine, plebis tuæ dona sanctífica : ut, quæ tibi tuo grata sunt institúto, gratióra fiant patrocínio supplicántis. Per Dóminum.

Pro S. Petro                   Secreta

E

cclésiæ tuæ, quaésumus, Dómine, preces et hóstias beáti Petri Apóstoli comméndet orátio : ut, quod pro illíus glória celebrámus, nobis prosit ad véniam. (Per Dóminum.)

Pro Oct. S. Joannis                           Secreta

T

ua, Dómine, munéribus altária cumulámus : illíus nativitátem honóre débito celebrántes, qui Salvatórem mundi et cécinit ad futúrum et adésse monstrávit, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit.

Præfatio de Apostolis.

Communio. Matth. 19, 28 et 29. Amen, dico vobis : quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis et vitam ætérnam possidébitis.

Postcommunio

P

ercéptis, Dómine, sacraméntis : beáto Paulo Apóstolo tuo interveniénte, deprecámur; ut, quæ pro illíus celebráta sunt glória, nobis profíciant ad medélam. Per Dóminum.

Pro S. Petro                        Postcommunio

L

ætíficet nos, Dómine, munus oblátum : ut, sicut in Apostolo tuo Petro te mirábilem prædicámus; sic per illum tuæ sumamus indulgéntiæ largitátem. (Per Dóminum.)

Pro Oct. S. Joannis                     Postcommunio

S

umat Ecclésia tua, Deus, beáti Joánnis Baptístæ generatióne lætítiam : per quem suæ regeneratiónis cognóvit auctórem, Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit.

_______________

 

Ss. Marcellini, Petri atque Erasmi Ep., Mm. | S. Francisci Caracciolo Conf. | S. Bonifatii Ep. et Mart. | S. Norberti Ep. et Conf. | Ss. Primi et Feliciani Mm. | S. Margaritæ Reginæ Vid. | S. Barnabæ Ap. | S. Joannis a S. Facundo Conf. | Pro Ss. Basilide, Cyrino, Nabore et Nazario Mm. | S. Antonii a Padua Conf. et Eccl. Doct. | S. Basilii Magni Ep. Conf. et Eccl. Doct. | Ss. Viti, Modesti atque Crescentiæ Mm. | S. Ephræm Syri Diac., Conf. et Eccl. Doct. | Pro Ss. Marco et Marcelliano Mm. | S. Julianæ de Falconeriis Virg. | S. Silverii Papæ et Mart. | S. Aloisii Gonzagæ Conf. | S. Paulini Ep. et Conf. | In Vigilia Nativitatis S. Joannis Baptistæ | IN Nativitate S. Joannis Baptistæ | S. Gulielmi Abb. | Ss. Joannis et Pauli Mm. | Die 27 Junii | S. Irenæi Ep. et Mart. | In Vigilia Ss. Petri et Pauli App. | Ss. Petri et Pauli App. | Commemoratio S. Pauli Ap.

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve