Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Die  30  Novembris

Sancti   Andreæ   apostoli

Duplex II classis

   Introitus  

Ps. 138, 17

 

M

ihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus : nimis confortátus est principatus eórum. Ps. ibid., 1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me : tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. V/. Glória Patri. Mihi.

Oratio

M

ajestátem tuam, Dómine, supplíciter exorámus : ut, sicut Ecclésiæ tuæ beátus Andréas Apóstolus éxstitit prædicátor et rector; ita apud te sit pro nobis perpétuus intercéssor. Per Dóminum.

Et, in Adventu, fit Commemoratio Feriæ supra.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Romános        Rom. 10, 10-18

F

ratres : Corde enim créditur ad justítiam : ore autem conféssio fit ad salútem. Dicit enim Scriptúra : Omnis, qui credit in illum, non confundétur. Non enim est distínctio Judaéi et Græci : nam idem Dóminus ómnium, dives in omnes, qui ínvocant illum. Omnis enim, quicúmque invocáverit nomen Dómini, salvus erit. Quómodo ergo invocábunt, in quem non credidérunt? Aut quómodo credent ei, quem non audiérunt? Quómodo autem áudient sine prædicánte? Quómodo vero prædicábunt, nisi mittántur? sicut scriptum est : Quam speciósi pedes evangelizántium pacem, evangelizándum bona! Sed non omnes obédiunt Evangelio. Isaías enim dicit : Dómine, quis crédidit audítui nostro? Ergo fides ex audítu, audítus autem per verbum Christi. Sed dico : Numquid non audiérunt? Et quidem in omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.

Graduale. Ps. 44, 17-18. Constítues eos príncipes super omnem terram : mémores erunt nóminis tui, Dómine. V/. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii : proptérea pópuli confitebúntur tibi.

Allelúja, allelúja. V/. Diléxit Andréam Dóminus in odórem suavitátis. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum         Matth. 4, 18-22

I

n illo témpore : Ambulans Jesus juxta mare Galilaéæ, vidit duos fratres, Simónem, qui vocátur Petrus, et Andréam fratrem ejus, mitténtes rete in mare (erant enim piscatóres), et ait illis : Veníte post me, et fáciam vos fíeri piscatóres hóminum. At illi contínuo, relíctis rétibus, secúti sunt eum. Et procédens inde, vidit álios duos fratres, Jacóbum Zebedaéi et Joánnem, fratrem ejus, in navi cum Zebedaéo patre eórum reficiéntes rétia sua : et vocávit eos. Illi autem statim, relíctis rétibus et patre, secúti sunt eum.  

Credo.

Offertorium. Ps. 138, 17. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus : nimis confortátus est principátus eórum.

Secreta

S

acrifícium nostrum tibi, Dómine, quaésumus, beáti Andréæ Apóstoli precátio sancta concíliet : ut, in cujus honóre sollémniter exhibétur, ejus méritis efficiátur accéptum. Per Dóminum.

Et, in Adventu, fit Commemoratio Feriæ supra.

Præfatio de Apostolis.

Communio. Matth. 4, 19-20. Veníte post me : fáciam vos fíeri piscatóres hóminum; at illi contínuo, relíctis rétibus, secúti sunt Dóminum.

Postcommunio

S

úmpsimus, Dómine, divína mystéria, beáti Andréæ Apóstoli festivitáte lætántes : quæ, sicut tuis Sanctis ad glóriam, ita nobis, quaésumus, ad véniam prodésse perfícias. Per Dóminum.

Et, in Adventu, fit Commemoratio Feriæ supra.

In Missis votivis post Septuagesimam omnia dicuntur ut supra, sed post Graduale, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur Tractus Desidérium ex Missa Statuit, de Communi unius Martyris 1 loco infra.

Tempore autem Paschali Introitus et Offertorium sumuntur ex Missa Protexísti, de Communi Martyrum 1° loco infra, reliqua dicuntur ut supra; sed post Epistolam omittitur Graduale, et ejus loco dicitur :

Allelúja, allelúja. V/. Diléxit Andréam Dóminus in odórem suavitátis. Allelúja. V/. Ps. 20, 4. Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.

_______________

 

Die 28 Novembris | In Vigilia S. Andreæ Apostoli | Pro S. Saturnino Mart. | S. Andreæ Apostoli | Die 1 Decembris | S. Bibianæ Virg. et Mart. | S. Francisci Xaverii Conf. | S. Petri Chrysologi Ep. Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Barbara Virg. et Mart. | Pro S. Sabba Abbate | S. Nicolai Ep. et Conf. | S. Ambrosii Ep. Conf. et Eccl. Doct. | In Vigilia Concept. Immaculatæ B. M. V. | IN CONCEPTIONE IMMACULATA B. M. V. | Pro S. Melchiade Papa et Mart. | S. Damasi Papæ et Conf. | S. Luciæ Virg. et Mart. | Die 14 Decembris | In Octava Concept. Immaculatæ B. M. V. | S. Eusebii Ep. et Mart. | Die 19 Decembris | In Vigilia S. Thomæ Apostoli | S. Thomæ Apostoli

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve