Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
Die 3 Augusti
IN INVENTIONE S. STEPHANI
PROTOMARTYRIS
Semiduplex
S
edérunt príncipes, et advérsum me loquebántur : et iníqui persecúti sunt me : ádjuva me, Dómine Deus meus, quia servus tuus exercebátur in tuis justificatiónibus. Ps. ibid., 1 Beáti immaculáti in via, qui ámbulant in lege Dómini. V/. Glória Patri. Sedérunt.
Oratio
D
a nobis, quaésumus, Dómine, imitári quod cólimus : ut discámus et inimícos dilígere; quia ejus natalícia celebrámus, qui novit étiam pro persecutóribus exoráre Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum.
Léctio Actuum Apostolórum
Act. 6, 8-10; 7, 54-59
I
n diébus illis : Stéphanus, plenus grátia et fortitúdine, faciébat prodígia et signa magna in pópulo. Surrexérunt autem quidam de synagóga, quæ appellátur Libertinórum, et Cyrenénsium, et Alexandrinórum, et eórum qui erant a Cilícia et Asia, disputántes cum Stéphano : et non póterant resístere sapiéntiæ et Spirítui, qui loquebátur. Audiéntes autem hæc, dissecabántur córdibus suis, et stridébant déntibus in eum. Cum autem esset Stéphanus plenus Spíritu Sancto, inténdens in cælum, vidit glóriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait : Ecce vídeo cælos apértos, et Fílium hóminis stantem a dextris Dei. Exclamántes autem voce magna continuérunt aures suas, et ímpetum fecérunt unanímiter in eum. Et eiciéntes eum extra civitátem lapidábant : et testes deposuérunt vestiménta sua secus pedes adulescéntis, qui vocabátur Saulus. Et lapidábant Stéphanum invocántem, et dicéntem : Dómine Jesu, súscipe spíritum meum. Pósitis autem génibus clamávit voce magna, dicens : Dómine, ne státuas illis hoc peccátum. Et cum hoc dixísset, obdormívit in Dómino.
Graduale. Ps. 118, 23 et 86; 6, 5. Sedérunt príncipes, et advérsum me loquebántur : et iníqui persecúti sunt me. V/. Adjuva me, Dómine Deus meus : salvum me fac propter misericórdiam tuam.
Allelúja, allelúja. V/. Act. 7, 56. Vídeo cælos apértos, et Jesum stantem a dextris virtútis Dei. Allelúja.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum Matth. 23, 34-39
I
n illo témpore : Dicébat Jesus scribis et pharisaéis : Ecce ego mitto ad vos prophétas, et sapiéntes, et scribas, et ex illis occidétis et crucifigétis, et ex eis flagellábitis in synagógis vestris, et persequémini de civitáte in civitátem : ut véniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sánguine Abel justi usque ad sánguinem Zacharíæ, fílii Barachíæ, quem occidístis inter templum et altáre. Amen dico vobis, vénient hæc ómnia super generatiónem istam. Jerúsalem, Jerúsalem, quæ occídis prophétas, et lápidas eos, qui ad te missi sunt, quóties vólui congregáre fílios tuos, quemádmodum gallína cóngregat pullos suos sub alas, et noluísti? Ecce relinquétur vobis domus vestra desérta. Dico enim vobis, non me vidébitis ámodo, donec dicátis : Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Offertorium. Act. 6, 5 et 7, 59. Elegérunt Apóstoli Stéphanum Levítam, plenum fide et Spíritu Sancto : quem lapidavérunt Judaéi orántem, et dicéntem : Dómine Jesu, áccipe spíritum meum, allelúja.
Secreta
S
úscipe, Dómine, múnera pro tuórum commemoratióne Sanctórum : ut, sicut illos pássio gloriósos effécit; ita nos devótio reddat innócuos. Per Dóminum
Communio. Act. 7, 56, 59 et 60. Vídeo cælos apértos, et Jesum stantem a dextris virtútis Dei : Dómine Jesu, áccipe spíritum meum, et ne státuas illis hoc peccátum.
Postcommunio
A
uxiliéntur nobis, Dómine, sumpta mystéria : et, intercedénte beáto Stéphano Mártyre tuo, sempitérna protectióne confírment. Per Dóminum.
_______________
S. Petri Ap. ad Vincula | Pro Ss. Machabæis Mm. | S. Alfonsi Mariæ de Ligorio Ep., Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Stephano I Pp. et Mart. | In Inventione S. Stephani Protomart. | S. Dominici Conf. | In Dedicatione S. Mariæ ad Nives | In Transfiguratione D. N. J. C. | Pro Ss. Xysto II Pp. Felicissimo et Agapito Mm. | S. Cajetani Conf. | Pro S. Donato Ep. et Mart. | Ss. Cyriaci, Largi et Smaragdi Mm. | S. Joannis Mariæ Vianney Conf. | In Vigilia S. Laurentii Mart. | Pro S. Romano Mart. | S. Laurentii Mart. | Ss. Tiburtii et Susannæ Virg. Mm. | S. Claræ Virg. | Ss. Hippoltti et Cassiani Mm. | In Vigilia Assumptionis B. Mariæ Virg. | Pro S. Eusebio Conf. | IN ASSUMPTIONE B. MARIÆ VIRG. | S. Joachim Patris B. M. V., Conf. | S. Hyacinthi Conf. | Pro Octava S. Laurentii Mart. | Pro S. Agapito Mart. | S. Joannis Eudes Conf. | S. Bernardi Abb. et Eccl. Doct. | S. Joannæ Franciscæ Fremiot de Chantal Vid. | Immaculati Cordis B. Mariæ Virg. | Pro Ss. Timotheo, Hippolyto et Symphoriano Mm. | S. Philippi Benitii Conf. | In Vigilia S. Bartholomæi Ap. | S. Bartholomæi Ap. | S. Ludovoci Regis, Conf. | S. Zephyrini Pp. et Mart. | S. Josephi Calasanctii Conf. | S. Augustini Ep., Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Hermete Mart. | In Decollatione S. Joannis Baptistæ | Pro S. Sabina Mart. | S. Rosæ a Sancta Maria Virg. Limanæ | Pro Ss. Felice et Audacto Mm. | S. Raymundi Nonnati Conf.
_______________
© 2001-2008 Coordinamento di
Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve