Missale Romanum >  Proprium de Sanctis > Festa Decembris  > Die 3 Decembris. S. Francisci Xaverii Confessoris

 

 

S. Bibianæ Virg. et Mart.

 

Die  3  decembris

SANCTI   FRANCISCI   XAVERII

CONFESSORIS

Duplex majus

Introitus                                         Ps. 118, 46-47

L

oquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar : et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. Ps. 110, 1-2. Laudáte Dóminum, omnes gentes, laudáte eum, omnes pópuli : quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus, et véritas Dómini manet in ætérnum. V). Glória Patri. Loquébar.

Oratio

D

eus, qui Indiárum gentes beáti Francísci prædicatióne et miráculis Ecclésiæ tuæ aggregáre voluísti : concéde propítius; ut, cujus gloriósa mérita venerámur, virtútum quoque imitémur exémpla. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Feriæ

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Romános       Rom. 10, 10-18

F

ratres : Corde enim créditur ad justítiam : ore autem conféssio fit ad salútem. Dicit enim Scriptúra : Omnis, qui credit in illum, non confundétur. Non enim est distínctio Judaéi et Græci : nam idem Dóminus ómnium, dives in omnes, qui ínvocant illum. Omnis enim, quicúmque invocáverit nomen Dómini, salvus erit. Quómodo ergo invocábunt, in quem non credidérunt? Aut quómodo credent ei, quem non audiérunt? Quómodo autem áudient sine prædicánte? Quómodo vero prædicábunt, nisi mittántur? sicut scriptum est : Quam speciósi pedes evangelizántium pacem, evangelizántium bona! Sed non omnes obédiunt Evangélio. Isaías enim dicit : Dómine, quis crédidit audítui nostro? Ergo fides ex audítu, audítus autem per verbum Christi. Sed dico : Numquid non audiérunt? Et quidem in omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.

Graduale. Ps. 91, 13 et 14. Justus ut palma florébit : sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. V). Ibid., 3. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.

Allelúja, allelúja. V). Jac. 1, 12. Beátus vir, qui sufert tentatiónem : quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.

Italiano

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Marcum          Marc. 16, 15-18

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúra. Qui credíderit, et baptizátus fúerit, salvus erit : qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, hæc sequántur : In nómine meo dæmónia ejícient : linguis loquántur novis : serpéntes tollent : et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit : super ægros manus impónent, et bene habébunt.

Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso : et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.

Secreta

P

ræsta nobis, quaésumus, omnípotens Deus : ut nostræ humilitátis oblátio, et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Feriæ

Communio. Matth. 24,46-47. Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem : amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum.

Postcommunio

Q

uaésumus, omnípotens Deus : ut, qui cæléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Francísco Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Feriæ

 

S. Petri Chrysologi Ep. Conf. et Eccl. Doct.

 

 

Ad principium

 


Scribe | Ad paginam principalem


© 2001 - 2011  Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.