Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

Die  4  JUNii

S.  FRANCISCI  CARACCIOLO

confessoris

Duplex

   Introitus  

Ps. 21, 15; 68, 10

 

F

actum est cor meum tamquam cera liquéscens in médio ventris mei : quóniam zelus domus tuæ comédit me (T. P. allelúja, allelúja). Ps. 72, 1. Quam bonus Israël Deus : his, qui recto sunt corde! V/. Glória Patri. Factum est.

Oratio

D

eus, qui beátum Francíscum, novi órdinis institutórem, orándi stúdio et pœniténtiæ amóre decorásti : da fámulis tuis in ejus imitatióne ita profícere; ut, semper orántes et corpus in servitútem redigéntes, ad cæléstem glóriam perveníre mereántur. Per Dóminum.

Léctio libri Sapiéntiæ
Sap. 4, 7-14

J

ustus, si morte præoccupátus fúerit, in refrigério erit. Senéctus enim venerábilis est non diutúrna, neque annórum número computáta : cani autem sunt sensus hóminis, et ætas senectútis vita immaculáta. Placens Deo Jactus est diléctus, et vivens inter peccatóres translátus est. Raptus est, ne malítia mutáret intelléctum ejus, aut ne fíctio decíperet ánimam illíus. Fascinátio enim nugacitátis obscúrat bona, et inconstántia concupiscéntia? transvértit sensum sine malítia. Consummátus in brevi explévit témpora multa, plácita enim erat Deo ánima illíus : propter hoc properávit edúcere illum de médio iniquitátum.

Graduale. Ps. 41, 2. Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum : ita desíderat ánima mea ad te, Deus. V/. Ps. ibid., 3. Sitívit ánima mea ad Deum fortem vivum.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 72, 26. Defécit caro mea et cor meum : Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum. Allelúja.

Tempore Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur :

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 64, 5. Beátus, quem elegísti et assumpsísti : inhabitábit in átriis tuis. Allelúja. V/. Ps. 111, 9. Dispérsit, dedit paupéribus : justítia ejus manet in saéculum saéculi. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Lucam                Luc. 12, 35-40

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris, et vos similes homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis : ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstím apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes : amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis. Fílius hóminis véniet.

Offertorium. Ps. 91, 13. Justus ut palma florébit : sicut cedrus Líbani multiplicábitur (T. P. allelúja).

Secreta

D

a nobis, clementíssime Jesu : ut præclára beáti Francísci mérita recoléntes, eódem nos, ac ille, caritátis igne succénsi, digne in circúitu sacræ hujus mensæ tuæ esse valeámus : Qui vivis.

Communio. Ps. 30, 20. Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, quam abscondísti timéntibus te! (T. P. allelúja).

Postcommunio

S

acrosáncti sacrifícii, quaésumus, Dómine, quod hódie in sollemnitáte beáti Francísci tuæ obtúlimus majestáti, grata semper in méntibus nostris memória persevéret, et fructus. Per Dóminum.

_______________

 

Ss. Marcellini, Petri atque Erasmi Ep., Mm. | S. Francisci Caracciolo Conf. | S. Bonifatii Ep. et Mart. | S. Norberti Ep. et Conf. | Ss. Primi et Feliciani Mm. | S. Margaritæ Reginæ Vid. | S. Barnabæ Ap. | S. Joannis a S. Facundo Conf. | Pro Ss. Basilide, Cyrino, Nabore et Nazario Mm. | S. Antonii a Padua Conf. et Eccl. Doct. | S. Basilii Magni Ep. Conf. et Eccl. Doct. | Ss. Viti, Modesti atque Crescentiæ Mm. | S. Ephræm Syri Diac., Conf. et Eccl. Doct. | Pro Ss. Marco et Marcelliano Mm. | S. Julianæ de Falconeriis Virg. | S. Silverii Papæ et Mart. | S. Aloisii Gonzagæ Conf. | S. Paulini Ep. et Conf. | In Vigilia Nativitatis S. Joannis Baptistæ | IN Nativitate S. Joannis Baptistæ | S. Gulielmi Abb. | Ss. Joannis et Pauli Mm. | Die 27 Junii | S. Irenæi Ep. et Mart. | In Vigilia Ss. Petri et Pauli App. | Ss. Petri et Pauli App. | Commemoratio S. Pauli Ap.

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve