Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

eadem  Die  4  novembris

Pro

Sanctis   vitale

et  agricola

martyribus

   Introitus  

Eccli. 44, 15 et 14

 

S

apiéntiam sanctórum narrent pópuli, et laudes eórum núntiet ecclésia : nómina autem eórum vivent in saéculum saéculi. Ps. 32, 1. Exsultáte, justi, in Dómino : rectos decet collaudátio. V/. Glória Patri. Sapiéntiam.

Oratio

P

ræsta, quaésumus, omnípotens Deus : ut, qui sanctórum Mártyrum tuórum Vitális et Agrícolæ sollémnia cólimus, eórum apud te intercessiónibus adjuvémur. Per Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Hebraéos        Hebr. 10, 32-38

F

ratres : Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti : in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rápinam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habére meliórem et manéntem substántiam. Nolíte ítaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est : ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.

Graduale. Ps. 123, 7-8. Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium. V/. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus : adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cælum et terram.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 67, 4. Justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei : et delecténtur in lætítia. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum         Matth. 16, 24-27

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Si quis vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me. Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam : qui autem perdíderit ánimam suam propter me, invéniet eam. Quid enim prodest hómini, si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suæ detriméntum patiátur? Aut quam dabit homo commutatiónem pro ánima sua? Fílius enim hóminis ventúrus est in glória Patris sui cum Angelis suis : et tunc reddet unicuíque secúndum ópera ejus.

Offertorium. Ps. 149, 5-6. Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis : exaltatiónes Dei in fáucibus eórum, allelúja.

Secreta

O

blatis, quaésumus, Dómine, placáre munéribus : et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Vitále et Agrícola, a cunctis nos defénde perículis. Per Dóminum.

Communio. Luc. 12, 4. Dico autem vobis amícis meis : Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur.

Postcommunio

H

æc nos commúnio, Dómine, purget a crímine : et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Vitále et Agrícola, cæléstis remédii fáciat esse consórtes. Per Dóminum.

_______________

 

IN FESTO OMNIUM SANCTORUM | In Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum | S. Caroli Ep. et Conf. | Pro Ss. Vitale et Agricola Mm. | Octava Omnium Sanctorum | Pro Ss. Quatuor Coronatis Mm. | In Dedicatione Archibasilicæ Ssmi Salvatoris | Pro S. Theodoro Mart. | S. Andreæ Avellini Conf. | Pro Ss. Tryphone, Respicio et Nimpha Virgine Mm. | S. Martini Ep. et Conf. | Pro S. Menna Mart. | S. Martini I Pp. et Mart. | S. Didaci Conf. | S. Josaphat Ep. et Mart. | S. Alberti Magni Ep., Conf. et Eccl. Doct. | S. Gertrudis Virg. | S. Gregorii Thaumaturgi Ep. et Conf. | In Dedicatione Basilicarum Ss. Petri et Pauli App. | S. Elisabeth Vid. | Pro S. Pontiano Pp. et Mart. | S. Felicis de Valois Conf. | In Præsentatione B. Mariæ Virg. | S. Cæciliæ Virg. et Mart. | S. Clementis I Pp. et Mart. | Pro S. Felicitate Mart. | S. Joannis a Cruce Conf. et Eccl. Doct. | Pro S. Chrysogono Mart. | S. Catharinæ Virg. et Mart. | S. Silvestri Abb. | Pro S. Petro Alexandrino Ep. et Mart.

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve