Missale Romanum > Proprium de Sanctis > Festa Novembris > Die 4 Novembris. S. Caroli Episcopi et Confessoris

 

 

 

Die 2 Novembris. In Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum

Die  4  novembris

sancti   caroli

ep.  et  conf.

Duplex

 

 
 

Missa Státuit, de Communi Confessoris Pontificis 1° loco infra, [] præter Orationem sequentem :

Oratio

E

cclésiam tuam, Dómine, sancti Cároli Confessóris tui atque Pontíficis contínua protectióne custódi : ut, sicut illum pastorális sollicitúdo gloriósum réddidit; ita nos ejus intercéssio in tuo semper fáciat amóre fervéntes. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Octavæ Omnium Sanctorum :

Oratio

O

mnípotens sempitérne Deus, qui nos ómnium Sanctórum tuórum mérita sub una tribuísti celebritáte venerári : quaésumus; ut desiderátam nobis tum propitiatiónis abundántiam, multiplicátis intercessóribus, largiáris. Per Dóminum.

Deinde Commemoratio Ss. Vitalis et Agricolæ Mm. :

Oratio

P

ræsta, quaésumus, omnípotens Deus : ut, qui sanctórum Mártyrum tuórum Vitális et Agrícolæ sollémnia cólimus, eórum apud te intercessiónibus adjuvémur. Per Dóminum.

Credo, ratione Octavæ.

Secreta

S

ancti tui, quaésumus, Dómine, nos ubíque lætíficent : ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus. Per Dóminum.

Pro Octava Omnium Sanctorum                Secreta

M

únera tibi, Dómine, nostræ devotiónis offérimus : quæ et pro cunctórum tibi grata sint honóre justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur. Per Dóminum.

Pro Ss. Vitale et Agricola                            Secreta

O

blatis, quaésumus, Dómine, placáre munéribus : et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Vitále et Agrícola, a cunctis nos defénde perículis. Per Dóminum.

Postcommunio

P

ræsta, quaésumus, omnípotens Deus : ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto Cárolo Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus. Per Dóminum.

Pro Octava Omnium Sanctorum       Postcommunio

D

a quaésumus, Dómine, fidélibus pópulis ómnium Sanctórum semper veneratióne lætári : et eórum perpétua supplicatióne muníri. Per Dóminum.

Pro Ss. Vitale et Agricola                Postcommunio

H

æc nos commúnio, Dómine, purget a crímine : et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Vitále et Agrícola, cæléstis remédii fáciat esse consórtes. Per Dóminum.

 

Eadem die 4 Novembris. Pro Ss. Vitale et Agricola Mm.

 

 

 

Ad principium

 


Scribe | Ad paginam principalem


© 2001 - 2014  Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.