Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Brixiae |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
Missale Romanum > Proprium de Tempore
die 5 januarii
in vigilia epiphaniæ
D
um médium siléntium tenérent ómnia, et nox in suo cursu médium iter háberet, omnípotens Sermo tuus, Dómine, de cælis a regálibus sédibus venit. Ps. 92, 1. Dóminus regnávit, decórem indútus est : indútus est Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se. V/. Glória Patri. Dum.
Et dicitur Glória in excélsis.
O
mnípotens sempitérne Deus, dírige actus nostros in beneplácito tuo : ut in nómine dilécti Fílii tui mereámur bonis opéribus abundáre : Qui tecum.
Et fit Commemoratio S. Telesphori Papæ et Mart. :
Oratio
G
regem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde : et, per beátum Telésphorum Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. (Per Dóminum.)
Deinde 3ª Oratio de S. Maria, ut infra.
Lectio Epístolæ beati Pauli Apostoli
ad Gálatas Gal. 4, 1-7
F
ratres : Quanto témpore heres párvulus est, nihil differt a servo, cum sit dóminus ómnium : sed sub tutóribus et actóribus est usque ad præfinítum tempus a patre : ita et nos, cum essémus párvuli, sub eleméntis mundi erámus serviéntes. At ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redímeret, ut adoptiónem filiórum reciperémus. Quóniam autem estis fílii, misit Deus Spíritum Fílii sui in corda vestra, clamántem : Abba, Pater. Itaque jam non est servus, sed fílius : quod si fílius, et heres per Deum.
Graduale. Ps. 44, 3 et 2. Speciósus forma præ filiis hóminum : diffúsa est gratia in lábiis tuis. V/. Eructávit cor meum verbum bonum, dico ego ópera mea Regi : lingua mea cálamus scribæ, velóciter scribéntis.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 92, 1. Dóminus regnávit, decórem índuit : índuit Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se virtúte. Allelúja.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum Matth. 2, 19-23
I
n illo témpore : Defúncto Heróde, ecce, Angelus Dómini appáruit in somnis Joseph in Ægýpto, dicens : Surge, et áccipe Púerum et Matrem ejus, et vade in terram Israël : defúncti sunt enim, qui quærébant ánimam Pueri. Qui consúrgens, accépit Púerum et Matrem ejus, et venit in terram Israël. Audiens autem, quod Archeláus regnáret in Judaéa pro Heróde patre suo, tímuit illo ire : et, admonítus in somnis, secéssit in partes Galilaéæ. Et véniens habitávit in civitáte, quæ vocátur Názareth : ut adimpléretur quod dictum est per Prophétas: Quóniam Nazaréus vocábitur.
Credo, quod dicitur etiam, si de Vigilia fiat tantum Commemoratio.
Offertorium. Ps. 92, 1-2. Deus firmávit orbem terræ, qui non commovébitur : paráta sedes tua, Deus, ex tunc, a saéculo tu es.
Secreta
C
oncéde, quaésumus, omnípotens Deus : ut óculis tuæ majestátis munus oblátum, et grátiam nobis piæ devotiónis obtineat, et efféctum beátæ perennitátis acquírat. Per Dóminum.
Pro S. Telesphoro Secreta
O
blátis munéribus, quaésumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina : ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. (Per Dóminum.)
Alia Secreta de S. Maria, ut infra.
Præfatio de Nativitate.
Communio. Matth. 2, 20. Tolle púerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël : defúncti sunt enim, qui quærébant ánimam púeri.
Postcommunio
P
er hujus, Dómine, operatiónem mystérii, et vítia nostra purgéntur, et justa desidéria compleántur. Per Dóminum.
Pro S. Telesphoro Postcommunio
R
efectióne sancta enutrítam gubérna, quaésumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam : ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. (Per Dóminum.)
Alia Postcommunio de S. Maria, ut infra.
_______________
IN NATIVITATE DOMINI | S. Stephani Protomartyris | S. Joannis Ap. et Ev. | Ss. Innocentium Martyrum | Dominica infra Octavam Nativitatis | S. Thomæ Ep. et Mart. | De Sexta Die infra Octavam Nativitatis | S. Silvestri I Papæ et Conf. | In Circumcisione Domini | Sanctissimi Nominis Jesu | In Oct. S. Stephani Protomartyris | In Oct. S. Joannis Ap. et Ev. | In Oct. Ss. Innocentium Martyrum | In Vigilia Epiphaniæ | Pro S. Telesphoro Papa et Mart. | In Epiphania Domini | Sanctæ Familiæ Jesu, Mariæ, Joseph | Dominica infra Oct. Epiphaniæ | Pro S. Hygino Papa et Mart. | In Octava Epiphaniæ | Dominica Secunda post Epiphaniam | Dominica Tertia post Epiphaniam | Dominica Quarta post Epiphaniam | Dominica Quinta post Epiphaniam | Dominica Sexta post Epiphaniam
_______________
© 2001-2010 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve