Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
Die 5 JUNii
SANCTI BONIFATII
ep. et mart.
Duplex
E
xsultábo in Jerúsalem et gaudébo in pópulo meo : et non audiétur in eo ultra vos fletus et vox clamóris. Elécti mei non laborábunt frustra neque generábunt in conturbatióne : quia semen benedictórum Dómini est, et nepótes eórum cum eis (T. P. allelúja, allelúja). Ps. 43, 2. Deus, áuribus nostris audívimus : patres nostri narravérunt opus, quod operátus es in diébus eórum. V/. Glória Patri. Exsultábo.
Oratio
D
eus, qui multitúdinem populórum, beáti Bonifátii Mártyris tui atque Pontíficis zelo, ad agnitiónem tui nóminis vocáre dignátus es : concéde propítius; ut, cujus sollémnia cólimus, étiam patrocínia sentiámus. Per Dóminum.
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli. 44, 1-15
L
audémus viros gloriósos et paréntes nostros in generatióne sua. Multam glóriam fecit Dóminus magnificéntia sua a saéculo. Dominántes in potestátibus suis, hómines magni virtúte et prudéntia sua praéditi, nuntiántes in prophétis dignitátem prophetárum, et imperántes in præsénti pópulo, et virtúte prudéntiæ pópulis sanctíssima verba. In perítia sua requiréntes modos músicos, et narrántes cármina scripturárum. Hómines dívites in virtúte, pulchritúdinis stúdium habéntes : pacificántes in dómibus suis. Omnes isti in generatiónibus gentis suæ glóriam adépti sunt, et in diébus suis habéntur in láudibus. Qui de illis nati sunt, reliquérunt nomen narrándi laudes eórum. Et sunt, quorum non est memória : periérunt, quasi qui non fúerint : et nati sunt, quasi non nati, et fílii ipsórum cum ipsis. Sed illi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt : cum sémine eórum pérmanent bona, heréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum : et fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent : semen eórum et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem. Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet Ecclésia.
Graduale. I Petri 4, 13-14. Communicántes Christi passiónibus gaudéte, ut in revelatióne glóriæ ejus gaudeátis exsultántes. V/. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti éritis : quóniam, quod est honóris, glóriæ et virtútis Dei, et qui est ejus Spíritus, super vos requiéscet.
Allelúja, allelúja. V/. Is. 66, 12. Declinábo super eum quasi flúvium pacis, et quasi torréntem inundántem glóriam. Allelúja.
Tempore Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur :
Allelúja. allelúja. V/. Is. 66, 10 et 14. Lætámini cum Jerúsalem, et exsultáte in ea, omnes, qui dilígitis Dóminum. Allelúja. V/. Vidébitis, et gaudébit cor vestrum : cognoscétur manus Dómini servis ejus. Allelúja.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum Matth. 5, 1-12
I
n illo témpore : Videns Jesus turbas, ascéndit in montem, et, cum sedísset, accessérunt ad eum discípuli ejus, et apériens os suum, docébat eos, dicens : Beáti páuperes spíritu : quóniam ipsórum est regnum caelórum. Beáti mites quóniam ipsi possidébunt terram. Beáti qui lugent : quóniam ipsi consolabúntur. Beáti qui esúriunt et sítiunt justítiam : quóniam ipsi saturabúntur. Beáti misericórdes : quóniam ipsi misericórdiam consequéntur. Beáti mundo corde : quóniam ipsi Deum vidébunt. Beáti pacifici : quóniam fílii Dei vocabúntur. Beáti qui persecutiónem patiúntur propter justítiam : quóniam ipsórum est regnum cælórum. Beáti estis cum maledíxerint vobis, et persecúti vos fúerint, et díxerint omne malum advérsum vos, mentiéntes, propter me : gaudéte, et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cælis.
Offertorium. Ps. 15, 7 et 8. Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum : providébam Deum in conspéctu meo semper, quóniam a dextris est mihi ne commóvear (T. P. allelúja).
Secreta
S
uper has hóstias. Dómine, quaésumus, benedíctio copiósa descéndat : quæ et sanctificatiónem nostram misericórditer operátur; et de sancti Bonifátii Mártyris tui atque Pontíficis fáciat sollemnitáte gaudére. Per Dóminum.
Communio. Apoc. 3, 21. Qui vícerit, dabo ei sedére mecum in throno meo : sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno ejus (T. P. allelúja).
Postcommunio
S
anctificati, Dómine, salutári mysterio : quaésumus; ut nobis sancti Bonifátii Martyris tui atque Pontíficis pia non desit orátio, cujus nos donásti patrocínio gubernari. Per Dóminum.
_______________
Ss. Marcellini, Petri atque Erasmi Ep., Mm. | S. Francisci Caracciolo Conf. | S. Bonifatii Ep. et Mart. | S. Norberti Ep. et Conf. | Ss. Primi et Feliciani Mm. | S. Margaritæ Reginæ Vid. | S. Barnabæ Ap. | S. Joannis a S. Facundo Conf. | Pro Ss. Basilide, Cyrino, Nabore et Nazario Mm. | S. Antonii a Padua Conf. et Eccl. Doct. | S. Basilii Magni Ep. Conf. et Eccl. Doct. | Ss. Viti, Modesti atque Crescentiæ Mm. | S. Ephræm Syri Diac., Conf. et Eccl. Doct. | Pro Ss. Marco et Marcelliano Mm. | S. Julianæ de Falconeriis Virg. | S. Silverii Papæ et Mart. | S. Aloisii Gonzagæ Conf. | S. Paulini Ep. et Conf. | In Vigilia Nativitatis S. Joannis Baptistæ | IN Nativitate S. Joannis Baptistæ | S. Gulielmi Abb. | Ss. Joannis et Pauli Mm. | Die 27 Junii | S. Irenæi Ep. et Mart. | In Vigilia Ss. Petri et Pauli App. | Ss. Petri et Pauli App. | Commemoratio S. Pauli Ap.
_______________
© 2001-2008 Coordinamento di
Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve