Missale Romanum > Proprium de Sanctis > Festa Augusti > Die 8 Augusti. Ss. Cyriaci, Largi et Smaragdi Martyrum

 

 

 

Vangelo pdf

Eadem die 7 Augusti. Pro S. Donato Ep. et Mart.

 

DIE  8  Augusti

Ss. cyriaci,  largi

et  smaragdi

martyrum

Semiduplex

 

 
 
 

Introitus                                             Ps. 33, 10-11

T

iméte Dóminum, omnes sancti ejus, quóniam nihil deest timéntibus eum : dívites eguérunt et esuriérunt : inquiréntes autem Dóminum non defícient omni bono. Ps. ibid., 2. Benedícam Dóminum in omni témpore : semper laus ejus in ore meo.  V). Glória Patri. Timéte.

Oratio

D

eus, qui nos ánnua sanctórum Mártyrum tuórum Cyriáci, Largi et Smarágdi sollemnitáte lætíficas : concéde propítius; ut, quorum natalítia cólimus, virtútem quoque passiónis imitémur. Per Dóminum.

Si hodie fuerit Sabbatum, in Missis non conventualibus fit Commemoratio Vigiliæ anticipatæ S. Laurentii, ut die sequenti notatur; deinde dicitur 3ª Oratio de sancta Maria Concéde supra,[↑] et legitur Evangelium Vigiliæ in fine, juxta Rubricas.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Thessalonicénses
I Thess. 2, 13-16

F

ratres : Grátias ágimus Deo sine intermissióne : quóniam, cum accepissétis a nobis verbum audítus Dei, accepístis illud, non ut verbum hóminum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operátur in vobis, qui credidístis. Vos enim imitatóres facti estis, fratres, ecclesiárum Dei, quæ sunt in Judaéa in Christo Jesu : quia éadem passi estis et vos a contribúlibus vestris, sicut et ipsi a Judaéis : qui et Dóminum occidérunt Jesum et Prophétas : et nos persecúti sunt, et Deo non placent, et ómnibus homínibus adversántur, prohibén-tes nos géntibus loqui, ut salvæ fiant, ut ímpleant peccáta sua semper : pervénit enim ira Dei super illos usque in finem.

Graduale. Ps. 33, 10 et 11. Timéte Dóminum, omnes sancti ejus : quóniam nihil deest timéntibus eum. V). Inquiréntes autem Dóminum, non defícient omni bono.

Allelúja, allelúja. V). Sap. 3, 7. Fulgébunt justi, et tamquam scintíllæ in arundinéto current in ætérnum. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Marcum            Marc. 16, 15-18

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis : Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui credíderit, et baptizátus fúerit, salvus erit : qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, hæc sequéntur : In nómine meo dæmónia ejícient : linguis loquéntur novis : ser-péntes tollent : et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit : super ægros manus impónent, et bene habébunt.

Offertorium. Ps. 31, 11. Lætámini in Dómino et exsultáte, justi : et gloriámini, omnes recti corde.

Secreta

A

ccépta sit in conspéctu tuo, Dómine, nostra devótio : et eórum nobis fiat supplicatióne salutá-ris, pro quorum sollemnitáte defértur. Per Dóminum.

Communio. Marc. 16, 17 et 18. Signa autem eos, qui in me credunt, hæc sequéntur : dæmónia ejícient : super ægros manus impónent, et bene habébunt.

Postcommunio

R

efécti participatióne múneris sacri, quaésumus, Dómine, Deus noster : ut, cujus exséquimur cultum, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Cyría-co, Largo et Smarágdo, sentiámus efféctum. Per Dóminum.

In Missis votivis omnia dicuntur ut supra, sed post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur

Tractus. Ps. 125, 5-6. Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent. V). Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. V). Veniéntes autem vénient cum exsulta-tióne, portántes manípulos suos.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur :

Allelúja, allelúja. V). Sap. 3, 7. Fulgébunt justi, et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent in ætérnum. Allelúja. V). Ps. 88, 6. Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine : étenim veritátem tuam in ec-clésia sanctórum. Allelúja.

Si hodie fuerit Sabbatum, ubi adest obligatio Chori, lecta post Tertiam extra Chorum Missa de Festo sine Commemoratione Vigiliæ, in Choro post Nonam dicitur Missa de Vigilia, cum 2ª Oratione de sancta Maria Concéde, et 3ª contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa supra;[] et de Vigilia item dici possunt Missæ privatæ, cum 2ª tamen Oratione Festi, et 3ª de sancta Maria Concéde supra.[]

 

Die 9 Augusti. S. Joannis Mariæ Vianney Conf.

 

 

 

Ad principium

 


Scribe | Ad paginam principalem


© 2001 - 2014  Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.