Missae more antiquo in Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni | Bergomi | Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum

 

 

DIE  8  OCTOBRIS

Sanctæ   birgittæ

viduæ

Duplex

   Introitus  

Ps. 118, 75 et 120

 

C

ognóvi, Dómine, quia aéquitas judícia tua, et in veritáte tua humiliásti me : confíge timóre tuo carnes meas, a mandátis tuis tímui. Ps. ibid., 1. Beáti immaculáti in via : qui ámbulant in lege Dómini. V/. Glória Patri. Cognóvi.

Oratio

D

ómine Deus noster, qui beátæ Birgíttæ per Fílium tuum unigénitum secréta cæléstia revelásti : ipsíus pia intercessióne da nobis fámulis tuis; in revelatióne sempitérnæ glóriæ tum gaudére lætántes. Per eúndem Dóminum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli
ad Timótheum     I Tim. 5, 3-10

C

aríssime : Víduas honóra, quæ vere víduæ sunt. Si qua autem vídua fílios aut nepótes habet : discat primum domum suam régere, et mútuam vicem réddere paréntibus : hoc enim accéptum est coram Deo. Quæ autem vere vídua est et desoláta, speret in Deum, et instet obsecratiónibus et oratiónibus nocte ac die. Nam quæ in delíciis est, vivens mórtua est. Et hoc praécipe, ut irreprehensíbiles sint. Si quis autem suórum, et máxime domesticórum curam non habet, fidem negávit, et est infidéli detérior. Vídua eligátur non minus sexagínta annórum, quæ fúerit uníus viri uxor, in opéribus bonis testimónium habens, si fílios educávit, si hospítio recépit, si sanctórum pedes lavit, si tribulatiónem patiéntibus subministrávit, si omne opus bonum subsecúta est.

Graduale. Ps. 44, 3 et 5. Diffúsa est grátia in lábiis tuis : proptérea benedíxit te Deus in ætérnum. V/. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam : et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.

Allelúja, allelúja. V/.  Ibid., 5. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum       Matth. 13, 44-52

I

n illo témpore : Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc : Símile est regnum cælórum thesáuro abscóndito in agro : quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa quæ habet, et emit agrum illum. Iterum símile est regnum cælórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia quæ hábuit, et emit eam. Iterum símile est regnum cælórum sagénæ missæ in mare, et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne saéculi : exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis : ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei : Etiam. Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno cælórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.

Offertorium. Ps. 44, 3. Diffúsa est grátia in lábiis tuis : proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in saéculum saéculi.

Secreta

A

ccépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum : quorum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum.

Communio. Ps. 44, 8. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem : proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.

Postcommunio

S

atiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris : ejus, quaésumus, semper interventióne nos réfove, cujus sollémnia celebrámus. Per Dóminum.

________________

 

S. Remigii Ep. et Conf. | Ss. Angelorum Custodum | S. Teresiæ a Jesu Infante Virg. |  S. Francisci Conf. | Ss. Placidi et Soc. Mm. | S. Brunonis Conf. | Sacratissimi Rosarii B. Mariæ Virg. | Pro S. Marco Pp. Conf. | Pro Ss. Sergio, Baccho, Marcello et Apulejo Mm. | S. Birgittæ Vid. | S. Joannis Leonardi Conf. | Pro Ss. Dionysio Ep., Rustico et Eleutherio Mm. | S. Francisci Borgiæ Conf. | Maternitatis B. Mariæ Virg. | S. Eduardi Regis, Conf. | S. Callisti I Pp. M. | S. Teresiæ Virg. | S. Hedwigis Vid. | S. Margaritæ Mariæ Alacoque Virg. | S. Lucæ Ev. | S. Petri de Alcantara Conf. | S. Joannis Cantii Conf. | S. Hilarionis Abb. | Pro Ss. Ursula et Soc. Vv. Mm. | S. Raphaëlis Archangeli | D. N. JESU CHRISTI REGIS | Ss. Chrysanthi et Dariæ Mm. | S. Evaristi Pp. M. | Vigilia Ss. Simonis et Judæ App. | Ss. Simonis et Judæ App. | Die 30 Octobris | Vigilia Omnium Sanctorum

 

 

Ad principium

_______________

© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve