Missae more antiquo in
Venetia litandae
Venetiis | Bauzani | Belluni |
Bergomi |
Goritiae | Mantuae | Patavii | Portunaonis | Tarvisii | Tergesti | Utini | Veronae | Vicentiae | Victoriae Venetorum
Dominica Secunda
Adventus
II classis Semiduplex
Statio ad S. Crucem in Jerusalem
P
ópulus Sion, ecce Dóminus véniet ad salvándas gentes : et audítam fáciet Dóminus glóriam vocis suæ in lætítia cordis vestri. Ps. 79, 2. Qui regis Israël inténde : qui dedúcis, velut ovem, Joseph. V/. Glória Patri. Pópulus.
Oratio
E
xcita, Dómine, corda nostra ad præparándas Unigéniti tui vias : ut, per ejus advéntum, purificátis tibi méntibus servíre mereámur : Qui tecum.
Orationes pro diversitate Temporum assignatæ, ut habentur post Dominicam Primam Adventus supra.
Lectio Epístolæ beáti Páuli Apóstoli
ad Romános Rom. 15, 4-13
F
ratres : Quæcúmque scripta sunt, ad nostram doctrínam scripta sunt : ut per patiéntiam, et consolatiónem Scripturárum, spem habeámus. Deus autem patiéntiæ, et solátii, det vobis idípsum sápere in altérutrum secúndum Jesum Christum : ut unánimes, uno ore honorificétis Deum et Patrem Dómini nostri Jesu Christi. Propter quod suscípite invicem, sicut et Christus suscépit vos in honórem Dei. Dico enim Christum Jesum minístrum fuísse circumcisiónis propter veritátem Dei, ad confirmándas promissiónes patrum : gentes autem super misericórdia honoráre Deum, sicut scriptum est : Proptérea confitébor tibi in géntibus, Dómine, et nómini tuo cantábo. Et íterum dicit : Lætámini, gentes, cum plebe ejus. Et íterum : Laudáte, omnes gentes, Dóminum : et magnificáte eum, omnes pópuli. Et rursus Isaías ait : Erit radix Jesse, et qui exsúrget régere gentes, in eum gentes sperábunt. Deus autem spei répleat vos omni gáudio, et pace in credéndo; ut abundétis in spe, et virtúte Spíritus Sancti.
Graduale. Ps. 49, 2-3 et 5. Ex Sion spécies decóris ejus : Deus maniféste véniet. V/. Congregáte illi sanctos ejus, qui ordinavérunt testaméntum ejus super sacrifícia.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 121, 1. Lætátus sum in his, quae dicta sunt mihi : in domum Dómini íbimus. Allelúja.
Sequéntia sancti Evangélii secúndum
Matthaéum Matth. 11, 2-10
I
n illo témpore : Cum audísset Joánnes in vínculis ópera Christi, mittens duos de discípulis suis, ait illi : Tu es, qui ventúrus es, an álium exspectámus? Et respóndens Jesus, ait illis : Eúntes renuntiáte Joánni, quæ audístis, et vidístis. Cæci vident, claudi ámbulant, leprósi mundántur, surdi áudiunt, mórtui resúrgunt, páuperes evangelizántur : et beátus est, qui non fúerit scandalizátus in me. Illis autem abeúntibus, cœpit Jesus dícere ad turbas de Joánne : Quid exístis in desértum vidére? arúndinem vento agitátam? Sed quid exístis vidére? hóminem móllibus vestítum? Ecce qui móllibus vestiúntur, in dómibus regum sunt. Sed quid exístis vidére? prophétam? Etiam dico vobis, et plus quam prophétam. Hic est enim, de quo scriptum est : Ecce ego mitto Angelum meum ante fáciem tuam, qui præparábit viam tuam ante te.
Credo.
Offertorium. Ps. 84, 7-8. Deus, tu convérsus vivificábis nos, et plebs tua lætábitur in te : osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam, et salutáre tuum da nobis.
Secreta
P
lacáre, quaésumus, Dómine, humilitátis nostræ précibus et hóstiis : et ubi nulla súppetunt suffrágia meritórun, tuis nobis succúrre præsídiis. Per Dóminum.
Aliæ Secretæ, ut supra.
Præfatio de Ssma Trinitate.
Communio. Bar. 5, 5; 4, 36. Jerúsalem, surge, et sta in excélso, et vide jucunditátem, quæ véniet tibi a Deo tuo.
Postcommunio
R
epléti cibo spirituális alimóniæ, súpplices te, Dómine, deprecámur : ut, hújus participatióne mystérii, dóceas nos terréna despícere et amáre cæléstia. Per Dóminum.
Aliæ Postcommuniones, ut supra.
_______________
Dominica Prima Adventus | Dominica Secunda Adventus | Dominica Tertia Adventus | Feria Quarta Quatuor Temporum Adventus | Feria Sexta Quatuor Temporum Adventus | Sabbato Quatuor Temporum Adventus | Dominica Quarta Adventus | In Vigilia Nativitatis Domini
_______________
© 2001-2008 Coordinamento di Una Voce delle Venezie. All Rights Reserved.
cuvve